Plautus, Bacchides, 4, Scaena VI. Nicobulus Chrysalus
| 1 | NIC. Nimium illaec res est magnae dividiae mihi, |
| 2 | supterfugisse sic mihi hodie Chrysalum. |
| 3 | CHRYS. Salvos sum, iratus est senex. nunc est mihi |
| 4 | adeundi ad hominem tempus. NIC. Quis loquitur prope? |
| 5 | atque hic quidem, opinor, Chrysalust. CHRYS. Accessero. |
| 6 | NIC. Bone serve, salve. quid fit? quam mox navigo |
| 7 | in Ephesum, ut aurum repetam ab Theotimo domum? |
| 8 | taces? per omnis deos adiuro, ut ni meum |
| 9 | gnatum tam amem atque ei facta cupiam quae is velit, |
| 10 | ut tua iam virgis |
| 11 | latera lacerentur probe |
| 12 | ferratusque in pistrino aetatem conteras. |
| 13 | omnia rescivi scelera ex Mnesilocho tua. |
| 14 | CHRYS. Men criminatust? optimest: ego sum malus, |
| 15 | ego sum sacer, scelestus. specta rem modo; |
| 16 | ego verbum faciam <nullum>. NIC. Etiam, carnufex, |
| 17 | minitare? CHRYS. Nosces tu illum actutum qualis sit. |
| 18 | nunc has tabellas ferre me iussit tibi. |
| 19 | orabat, quod istic esset scriptum ut fieret. |
| 20 | NIC. Cedo. CHRYS. Nosce signum. NIC. Novi. ubi ipse est? CHRYS. Nescio. |
| 21 | nil iam me oportet scire. oblitus sum omnia. |
| 22 | scio me esse servom. nescio etiam id quod scio. |
| 23 | nunc ab trasenna hic turdus lumbricum petit; |
| 24 | pendebit hodie pulcre, ita intendi tenus. |
| 25 | NIC. Mane dum parumper; iam exeo ad te, Chrysale. - |
| 26 | CHRYS. Ut verba mihi dat, ut nescio quam rem gerat. |
| 27 | servos arcessit intus qui me vinciant. |
| 28 | bene navis agitatur, pulcre haec confertur ratis. |
| 29 | sed conticiscam, nam audio aperiri fores. |