Plautus, Bacchides, 4, Scaena IV. Chrysalus Mnesilochus Pistoclerus
| 1 | CHRYS. Hunc hominem decet auro expendi, huic decet statuam statui ex auro; |
| 2 | nam duplex hodie facinus feci, duplicibus spoliis sum adfectus. |
| 3 | erum maiorem meum ut ego hodie lusi lepide, ut ludificatust. |
| 4 | callidum senem callidis dolis |
| 5 | compuli et perpuli, mi omnia ut crederet. |
| 6 | nunc amanti ero filio senis, |
| 7 | quicum ego bibo, quicum edo et amo, |
| 8 | regias copias aureasque optuli, |
| 9 | ut domo sumeret neu foris quaereret. |
| 10 | non mihi isti placent Parmenones, Syri, |
| 11 | qui duas aut tris minas auferunt eris. |
| 12 | nequius nil est quam egens consili servos, nisi |
| 13 | habet multipotens pectus: |
| 14 | ubicumque usus siet, pectore expromat suo. |
| 15 | nullus frugi esse potest homo, |
| 16 | nisi qui et bene et male facere tenet. |
| 17 | improbis cum improbus sit, harpaget furibus, |
| 18 | furetur quod queat, |
| 19 | vorsipellem frugi convenit esse hominem, |
| 20 | pectus quoi sapit: |
| 21 | bonus sit bonis, malus sit malis; |
| 22 | utcumque res sit, |
| 23 | ita animum habeat. |
| 24 | sed lubet scire quantum aurum erus sibi |
| 25 | dempsit et quid suo reddidit patri. |
| 26 | si frugi est, Herculem fecit ex patre: |
| 27 | decimam partem ei dedit, sibi novem abstulit. |
| 28 | sed quem quaero optume eccum obviam mihi est. |
| 29 | num qui nummi exciderunt, ere, tibi, |
| 30 | quod sic terram optuere? |
| 31 | quid vos maestos tam tristesque esse conspicor? |
| 32 | non placet nec temere est etiam. quin mihi respondetis? |
| 33 | MNES. Chrysale, occidi. CHRYS. Fortassis tu auri dempsisti parum? |
| 34 | MNES. Quam, malum, parum? immo vero nimio minus multo parum. |
| 35 | CHRYS. Quid igitur, stulte? <an tu,> quoniam occasio ad eam rem fuit |
| 36 | mea virtute parta, ut quantum velles tantum sumeres, |
| 37 | sic hoc digitulis duobus sumebas primoribus? |
| 38 | an nescibas quam eius modi homini raro tempus se daret? |
| 39 | MNES. Erras. CHRYS. At quidem tute errasti, cum parum immersti ampliter. |
| 40 | MNES. Pol tu quam nunc med accuses magis, si magis rem noveris. |
| 41 | occidi. CHRYS. Animus iam istoc dicto plus praesagitur mali. |
| 42 | MNES. Perii. CHRYS. Quid ita? MNES. Quia patri omne cum ramento reddidi. |
| 43 | CHRYS. Reddidisti? MNES. Reddidi. CHRYS. Omnene? MNES. Oppido. CHRYS. Occisi sumus. |
| 44 | qui in mentem venit tibi istuc facinus facere tam malum? |
| 45 | MNES. Bacchidem atque hunc suspicabar propter crimen, Chrysale, |
| 46 | mi male consuluisse: ob eam rem omne aurum iratus reddidi |
| 47 | meo patri. CHRYS. Quid, ubi reddebas aurum, dixisti patri? |
| 48 | MNES. Me id aurum accepisse extemplo ab hospite Archidemide. CHRYS. Em, |
| 49 | istoc dicto dedisti hodie in cruciatum Chrysalum; |
| 50 | nam ubi me aspiciet, ad carnuficem rapiet continuo senex. |
| 51 | MNES. Ego patrem exoravi. CHRYS. Nempe ergo hoc ut faceret quod loquor? |
| 52 | MNES. Immo tibi ne noceat neu quid ob eam rem suscenseat; |
| 53 | atque aegre impetravi. nunc hoc tibi curandumst, Chrysale. |
| 54 | CHRYS. Quid vis curem? MNES. Ut ad senem etiam alteram facias viam. |
| 55 | compara, fabricare finge quod lubet, conglutina, |
| 56 | ut senem hodie doctum docte fallas aurumque auferas. |
| 57 | CHRYS. Vix videtur fieri posse. MNES. Perge, ac facile ecfeceris. |
| 58 | CHRYS. Quam, malum, facile, quem mendaci prendit manufesto modo? |
| 59 | quem si orem ut mihi nil credat, id non ausit credere. |
| 60 | MNES. Immo si audias quae dicta dixit me adversum tibi. |
| 61 | CHRYS. Quid dixit? MNES. Si tu illum solem sibi solem esse diceres, |
| 62 | se illum lunam credere esse et noctem qui nunc est dies. |
| 63 | CHRYS. Emungam hercle hominem probe hodie, ne id nequiquam dixerit. |
| 64 | MNES. Nunc quid nos vis facere? CHRYS. Enim nil nisi ut ametis impero. |
| 65 | ceterum quantum lubet me poscitote aurum: ego dabo. |
| 66 | quid mihi refert Chrysalo esse nomen, nisi factis probo? |
| 67 | sed nunc quantillum usust auri tibi, Mnesiloche? dic mihi. |
| 68 | MNES. Militi nummis ducentis iam usus est pro Bacchide. |
| 69 | CHRYS. Ego dabo. MNES. Tum nobis opus est sumptu. CHRYS. Ah, placide volo |
| 70 | unum quidque agamus: hoc ubi egero, tum istuc agam. |
| 71 | de ducentis nummis primum intendam ballistam in senem; |
| 72 | ea ballista si pervortam turrim et propugnacula, |
| 73 | recta porta invadam extemplo in oppidum anticum et vetus: |
| 74 | si id capso, geritote amicis vostris aurum corbibus, |
| 75 | sicut animus sperat. PIST. Apud test animus noster, Chrysale. |
| 76 | CHRYS. Nunc tu abi intro, Pistoclere, ad Bacchidem, atque ecfer cito |
| 77 | PIST. Quid? CHRYS. Stilum, ceram et tabellas, linum. PIST. Iam faxo hic erunt. - |
| 78 | MNES. Quid nunc es facturus? id mihi dice. CHRYS. Coctumst prandium? |
| 79 | vos duo eritis atque amica tua erit tecum tertia? |
| 80 | MNES. Sicut dicis. CHRYS. Pistoclero nulla amica est? MNES. Immo adest. |
| 81 | alteram ille amat sororem, ego alteram, ambas Bacchides. |
| 82 | CHRYS. Quid tu loquere? MNES. Hoc, ut futuri sumus. CHRYS. Ubist biclinium |
| 83 | vobis stratum? MNES. Quid id exquaeris? CHRYS. Res itast, dici volo. |
| 84 | nescis quid ego acturus sim nec facinus quantum exordiar. |
| 85 | MNES. Cedo manum ac subsequere propius me ad fores. intro inspice. |
| 86 | CHRYS. Evax, nimis bellus atque ut |
| 87 | esse maxume optabam locus. |
| 88 | PIST. Quae imperavisti. imperatum bene bonis factum ilicost. |
| 89 | CHRYS. Quid parasti? PIST. Quae parari tu iussisti omnia. |
| 90 | CHRYS. Cape stilum propere et tabellas tu has tibi. MNES. Quid postea? |
| 91 | CHRYS. Quod iubebo scribito istic. nam propterea <te> volo |
| 92 | scribere, ut pater cognoscat litteras quando legat. |
| 93 | scribe. MNES. Quid scribam? CHRYS. Salutem tuo patri verbis tuis. |
| 94 | PIST. Quid si potius morbum mortem scribat? id erit rectius. |
| 95 | CHRYS. Ne interturba. MNES. Iam imperatum in cera inest. CHRYS. Dic quem ad modum. |
| 96 | MNES. 'Mnesilochus salutem dicit suo patri.' CHRYS. Adscribe hoc cito: |
| 97 | 'Chrysalus mihi usque quaque loquitur nec recte, pater, |
| 98 | quia tibi aurum reddidi et quia non te fraudaverim.' |
| 99 | PIST. Mane dum scribit. CHRYS. Celerem oportet esse amatoris manum. |
| 100 | PIST. Atque ~ idem hercle em perdundum magis quam ad scribundumst cito. |
| 101 | MNES. Loquere. hoc scriptumst. CHRYS. 'Nunc, pater mi, proin tu ab eo ut caveas tibi, |
| 102 | sycophantias componit, aurum ut abs ted auferat; |
| 103 | et profecto se ablaturum dixit.' plane adscribito. |
| 104 | MNES. Dic modo. CHRYS. 'Atque id pollicetur se daturum aurum mihi, |
| 105 | quod dem scortis quodque in lustris comedim congraecem, pater. |
| 106 | sed, pater, vide ne tibi hodie verba det: quaeso cave. ' |
| 107 | MNES. Loquere porro. CHRYS. Adscribe dum etiam. MNES. Loquere quid scribam modo. |
| 108 | CHRYS. 'Sed, pater, quod promisisti mihi, te quaeso ut memineris, |
| 109 | ne illum verberes; verum apud te vinctum adservato domi. ' |
| 110 | cedo tu ceram ac linum actutum. age obliga, obsigna cito. |
| 111 | MNES. Obsecro, quid istis ad istunc usust conscriptis modum, |
| 112 | ut tibi ne quid credat atque ut vinctum te adservet domi? |
| 113 | CHRYS. Quia mi ita lubet. potin ut cures te atque ut ne parcas mihi? |
| 114 | mea fiducia opus conduxi et meo periclo rem gero. |
| 115 | MNES. Aequom dicis. CHRYS. Cedo tabellas. MNES. Accipe. CHRYS. Animum advortite. |
| 116 | Mnesiloche et tu, Pistoclere, iam facite in biclinio |
| 117 | cum amica sua uterque accubitum eatis, ita negotiumst, |
| 118 | atque ibidem ubi nunc sunt lecti strati potetis cito. |
| 119 | PIST. Numquid aliud? CHRYS. Hoc, atque etiam: ubi erit accubitum semel, |
| 120 | ne quoquam exsurgatis, donec a me erit signum datum. |
| 121 | PIST. O imperatorem probum! CHRYS. Iam bis bibisse oportuit. MNES. Fugimus. - |