Plautus, Bacchides, 4, Scaena III. Mnesilochus Pistoclerus
| 1 | MNES. Petulans, protervo iracundo animo, indomito incogitato, |
| 2 | sine modo et modestia sum, sine bono iure atque honore, |
| 3 | incredibilis imposque animi, inamabilis inlepidus vivo, |
| 4 | malevolente ingenio natus. postremo id mi est quod volo |
| 5 | ego esse aliis. credibile hoc est? |
| 6 | nequior nemost neque indignior quoi |
| 7 | di bene faciant neque quem quisquam |
| 8 | homo aut amet aut adeat. |
| 9 | inimicos quam amicos aequomst med habere, |
| 10 | malos quam bonos par magis me iuvare. |
| 11 | omnibus probris, quae improbis viris |
| 12 | digna sunt, dignior nullus est homo; |
| 13 | qui patri reddidi omne aurum amans, <mihi> |
| 14 | quod fuit prae manu. sumne ego homo miser? |
| 15 | perdidi me simulque operam Chrysali. |
| 16 | PIST. Consolandus hic mist, ibo ad eum. |
| 17 | Mnesiloche, quid fit? MNES. Perii. |
| 18 | PIST. Di melius faciant. MNES. Perii. |
| 19 | PIST. Non taces, insipiens? MNES. Taceam? |
| 20 | PIST. Sanus satis non es. MNES. Perii. |
| 21 | multa mala mi in pectore nunc acria atque acerba eveniunt. |
| 22 | criminin me habuisse fidem? immerito tibi iratus fui. |
| 23 | PIST. Heia, bonum habe animum. MNES. Unde habeam? mortuos pluris pretist |
| 24 | quam ego sum. PIST. Militis parasitus venerat modo aurum petere hinc, |
| 25 | eum ego meis dictis malis his foribus atque hac <platea abegi>; |
| 26 | reppuli, reieci hominem. MNES. Quid mi id prodest? <quom ipse veniet,> |
| 27 | quid faciam? nil habeo miser. ille quidem hanc abducet, scio. |
| 28 | PIST. Si mihi sit, non pollicear. MNES. Scio, dares, novi <tuom>. |
| 29 | sed nisi ames, non habeam tibi fidem tantam; <eo quod amas tamen> |
| 30 | nunc agitas sat tute tuarum rerum; <sin liber sies> |
| 31 | egone ut opem mi ferre posse putem inopem te? <non potest>. |
| 32 | PIST. Tace modo: deus respiciet nos aliquis. MNES. Nugae. <vale>. |
| 33 | PIST. Mane. MNES. Quid est? PIST. Tuam copiam eccam Chrysalum video. <tace.> |