Plautus, Bacchides, 4, Scaena II. Pistoclerus Parasitus
| 1 | PIST. Quid istuc? quae istaec est pulsatio? |
| 2 | *** quae te mala crux agitat, qui ad istunc modum |
| 3 | alieno viris tuas extentes ostio? |
| 4 | fores paene exfregisti. quid nunc vis tibi? |
| 5 | PAR. Adulescens, salve. PIST. Salve. sed quem quaeritas? |
| 6 | PAR. Bacchidem. PIST. Utram ergo? PAR. Nil scio nisi Bacchidem. |
| 7 | paucis: me misit miles ad eam Cleomachus, |
| 8 | vel ut ducentos Philippos reddat aureos |
| 9 | vel ut hinc in Elatiam hodie eat secum semul. |
| 10 | PIST. Non it. negat se ituram. abi et renuntia. |
| 11 | alium illa amat, non illum. duc te ab aedibus. |
| 12 | PAR. Nimis iracunde. PIST. At scin quam iracundus siem? |
| 13 | ne tibi hercle haud longe est os ab infortunio, |
| 14 | ita dentifrangibula haec meis manibus gestiunt. |
| 15 | PAR. Cum ego huius verba interpretor, mihi cautiost, |
| 16 | ne nucifrangibula excussit ex malis meis. |
| 17 | tuo ego istaec igitur dicam illi periculo. |
| 18 | PIST. Quid ais tu? PAR. Ego istuc illi dicam. PIST. Dic mihi, |
| 19 | quis tu es? PAR. Illius sum integumentum corporis. |
| 20 | PIST. Nequam esse oportet cui tu integumentum improbus. |
| 21 | PAR. Sufflatus ille huc veniet. PIST. Dirrumptum velim. |
| 22 | PAR. Numquid vis? PIST. Abeas. celeriter factost opus. |
| 23 | PAR. Vale, dentifrangibule. - PIST. Et tu, integumentum, vale. |
| 24 | in eum nunc haec res venit locum, ut quid consili |
| 25 | dem meo sodali super amica nesciam, |
| 26 | qui iratus renumeravit omne aurum patri, |
| 27 | neque nummus ullust qui reddatur militi. |
| 28 | sed huc concedam, nam concrepuerunt fores. |
| 29 | Mnesilochus eccum maestus progreditur foras. |