Plautus, Bacchides, 4, Scaena I. Parasitus
| 1 | PAR. Parasitus ego sum hominis nequam atque improbi, |
| 2 | militis, qui amicam secum avexit ex Samo. |
| 3 | nunc me ire iussit ad eam et percontarier, |
| 4 | utrum aurum reddat anne eat secum semul. |
| 5 | tu dudum, puere, cum illac usque isti semul: |
| 6 | quae harum sunt aedes, pulta. adi actutum ad fores. |
| 7 | recede hinc dierecte. ut pulsat propudium! |
| 8 | comesse panem tris pedes latum potes, |
| 9 | fores pultare nescis. ecquis in aedibust? |
| 10 | heus, ecquis hic est? ecquis hoc aperit ostium? ecquis exit? |