Plautus, Bacchides, 3, Scaena VI. Mnesilochus Pistoclerus
| 1 | MNES. Reddidi patri omne aurum. nunc ego illam me velim |
| 2 | convenire, postquam inanis sum, contemptricem meam. |
| 3 | sed veniam mihi quam gravate pater dedit de Chrysalo; |
| 4 | verum postremo impetravi, ut ne quid ei suscenseat. |
| 5 | PIST. Estne hic meus sodalis? MNES. Estne hic hostis, quem aspicio, meus? |
| 6 | PIST. Certe is est.MNES. Is est. PIST. Adibo contra et contollam gradum. |
| 7 | salvos sis, Mnesiloche. MNES. Salve. PIST. Salvos quom peregre advenis, |
| 8 | cena detur. MNES. Non placet mi cena quae bilem movet. |
| 9 | PIST. Numquae advenienti aegritudo obiecta est? MNES. Atque acerruma. |
| 10 | PIST. Unde? MNES. Ab homine quem mi amicum esse arbitratus sum antidhac. |
| 11 | PIST. Multi more isto atque exemplo vivont, quos cum censeas |
| 12 | esse amicos, reperiuntur falsi falsimoniis, |
| 13 | lingua factiosi, inertes opera, sublesta fide. |
| 14 | nullus est quoi non invideant rem secundam optingere; |
| 15 | sibi ne invideatur, ipsi ignavia recte cavent. |
| 16 | MNES. Edepol ne tu illorum mores perquam meditate tenes. |
| 17 | sed etiam unum hoc: ex ingenio malo malum inveniunt suo: |
| 18 | nulli amici sunt, inimicos ipsi in sese omnis habent. |
| 19 | ei se cum frustrantur, frustrari alios stolidi existumant. |
| 20 | sicut est hic, quem esse amicum ratus sum atque ipsus sum mihi: |
| 21 | ille, quod in se fuit, accuratum habuit quod posset mali |
| 22 | faceret in me, inconciliaret copias omnis meas. |
| 23 | PIST. Improbum istunc esse oportet hominem. MNES. Ego ita esse arbitror. |
| 24 | PIST. Obsecro hercle loquere, quis is est. MNES. Benevolens vivit tibi. |
| 25 | nam ni ita esset, tecum orarem ut ei quod posses mali |
| 26 | facere faceres. PIST. Dic modo hominem qui sit: si non fecero |
| 27 | ei male aliquo pacto, me esse dicito ignavissimum. |
| 28 | MNES. Nequam homost, verum hercle amicus est tibi. PIST. Tanto magis |
| 29 | dic quis est; nequam hominis ego parvi pendo gratiam. |
| 30 | MNES.Video non potesse quin tibi eius nomen eloquar. |
| 31 | Pistoclere, perdidisti me sodalem funditus. |
| 32 | PIST. Quid istuc est? MNES. Quid est? misine ego ad te ex Epheso epistulam |
| 33 | super amica, ut mi invenires? PIST. Fateor factum, et repperi. |
| 34 | MNES. Quid? tibi non erat meretricum aliarum Athenis copia |
| 35 | quibuscum haberes rem, nisi cum illa quam ego mandassem tibi |
| 36 | occiperes tute ~ amare et mi ires consultum male? |
| 37 | PIST. Sanun es? MNES. Rem repperi omnem ex tuo magistro. ne nega. |
| 38 | perdidisti me. PIST. Etiamne ultro tuis me prolectas probris? |
| 39 | MNES. Quid? amas Bacchidem? PIST. Duas ergo hic intus eccas Bacchides. |
| 40 | MNES. Quid? duas? PIST. Atque ambas sorores. MNES. Loqueris nunc nugas sciens. |
| 41 | PIST. Postremo, si pergis parvam mihi fidem arbitrarier, |
| 42 | tollam ego ted in collum atque intro hinc auferam. MNES. Immo ibo, mane. |
| 43 | PIST. Non maneo, neque tu me habebis falso suspectum. MNES. Sequor. - |