Plautus, Bacchides, 3, Scaena IV. Mnesilochus
| 1 | MNES. Inimiciorem nunc utrum credam magis |
| 2 | sodalemne esse an Bacchidem, incertum admodumst. |
| 3 | illum exoptavit potius? habeat. optumest. |
| 4 | ne illa illud hercle cum malo fecit suo; |
| 5 | nam mihi divini numquam quisquam creduat, |
| 6 | ni ego illam exemplis plurumis planeque - amo. |
| 7 | ego faxo hau dicet nactam quem derideat. |
| 8 | nam iam domum ibo atque - aliquid surrupiam patri. |
| 9 | id isti dabo. ego istanc multis ulciscar modis. |
| 10 | adeo ego illam cogam usque ut mendicet - meus pater. |
| 11 | sed satine ego animum mente sincera gero, |
| 12 | qui ad hunc modum haec hic quae futura fabulor? |
| 13 | amo hercle opino, ut pote quod pro certo sciam. |
| 14 | verum quam illa umquam de mea pecunia |
| 15 | ramenta fiat plumea propensior, |
| 16 | mendicum malim mendicando vincere. |
| 17 | numquam edepol viva me inridebit. nam mihi |
| 18 | decretumst renumerare iam omne aurum patri. |
| 19 | igitur mi inani atque inopi subblandibitur |
| 20 | tum quom blandiri nihilo pluris referet, |
| 21 | quam si ad sepulcrum mortuo narres logos. |
| 22 | [sed autem quam illa umquam meis opulentiis |
| 23 | ramenta fiat gravior aut propensior, |
| 24 | mori me malim excruciatum inopia.] |
| 25 | profecto stabilest me patri aurum reddere. |
| 26 | eadem exorabo, Chrysalo causa mea |
| 27 | pater ne noceat, neu quid ei suscenseat |
| 28 | mea causa de auro quod eum ludificatus est; |
| 29 | nam illi aequomst me consulere, qui causa mea |
| 30 | mendacium ei dixit. vos me sequimini. - |