monumenta.ch > Plautus > 1
>>> Plautus, Bacchides, 3, Scaena II. Mnesilochus

Plautus, Bacchides, 3, Scaena I. Lydus

1 LYD. Pandite atque aperite propere ianuam hanc Orci, obsecro.
2 nam equidem haud aliter esse duco, quippe quo nemo advenit,
3 nisi quem spes reliquere omnes, esse ut frugi possiet.
4 Bacchides non Bacchides, sed bacchae sunt acerrumae.
5 apage istas a me sorores, quae hominum sorbent sanguinem.
6 omnis ad perniciem instructa domus opime atque opipare -
7 quae ut aspexi, me continuo contuli protinam in pedes.
8 egone ut haec conclusa gestem clanculum? ut celem patrem,
9 Pistoclere, tua flagitia aut damna aut desidiabula?
10 [quibus patrem et me teque amicosque omnes affectas tuos
11 ad probrum, damnum, flagitium appellere una et perdere.]
12 neque mei neque te tui intus puditumst factis quae facis,
13 quibus tuom patrem meque una, amicos, adfinis tuos
14 tua infamia fecisti gerulifigulos flagiti.
15 [nunc prius quam malum istoc addis, certumst iam dicam patri]
16 de me hanc culpam demolibor iam et seni faciam palam,
17 ut eum ex lutulento caeno propere hinc eliciat foras. -
Plautus HOME

bav1615.159 cpl1613.18

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik