Plautus, Bacchides, 2, Scaena II. Pistoclerus Chrysalus
| 1 | PIST. Mirumst me ut redeam te opere tanto quaesere, |
| 2 | qui abire hinc nullo pacto possim, si velim: |
| 3 | ita me vadatum amore vinctumque adtines. |
| 4 | CHRYS. Pro di immortales, Pistoclerum conspicor. |
| 5 | o Pistoclere, salve. PIST. Salve, Chrysale. |
| 6 | CHRYS. Compendi verba multa iam faciam tibi. |
| 7 | venire tu me gaudes: ego credo tibi; |
| 8 | hospitium et cenam pollicere, ut convenit |
| 9 | peregre advenienti: ego autem venturum adnuo. |
| 10 | salutem tibi ab sodali solidam nuntio: |
| 11 | rogabis me ubi sit: vivit. PIST. Nempe recte valet? |
| 12 | CHRYS. Istuc volebam ego ex te percontarier. |
| 13 | PIST. Qui scire possum? CHRYS. Nullus plus. PIST. Quemnam ad modum? |
| 14 | CHRYS. Quia si illa inventa est, quam ille amat, recte valet; |
| 15 | si non inventa est, minus valet moribundusque est. |
| 16 | animast amica amanti: si abest, nullus est; |
| 17 | si adest, res nullast: ipsus est - nequam et miser. |
| 18 | sed tu quid factitasti mandatis super? |
| 19 | PIST. Egon ut, quod ab illoc attigisset nuntius, |
| 20 | non impetratum id advenienti ei redderem? |
| 21 | regiones colere mavellem Acherunticas. |
| 22 | CHRYS. Eho, an invenisti Bacchidem? |
| 23 | PIST. Samiam quidem. |
| 24 | CHRYS. Vide quaeso, ne quis tractet illam indiligens; |
| 25 | scis tu ut confringi vas cito Samium solet. |
| 26 | PIST. Iamne ut soles? CHRYS. Dic ubi ea nunc est, obsecro. |
| 27 | PIST. Hic, exeuntem me unde aspexisti modo. |
| 28 | CHRYS. Ut istuc est lepidum: proximae viciniae |
| 29 | habitat. ecquidnam meminit Mnesilochi? PIST. Rogas? |
| 30 | immo unice unum plurimi pendit. CHRYS. Papae. |
| 31 | PIST. Immo ut eam credis? misera amans desiderat. |
| 32 | CHRYS. Scitum istuc. PIST. Immo, Chrysale, em non tantulum |
| 33 | umquam intermittit tempus quin eum nominet. |
| 34 | CHRYS. Tanto hercle melior. PIST. Immo - CHRYS. Immo hercle abiero |
| 35 | potius. PIST. Num invitus rem bene gestam audis eri? |
| 36 | CHRYS. Non res, sed actor mihi cor odio sauciat. |
| 37 | etiam Epidicum, quam ego fabulam aeque ac me ipsum amo, |
| 38 | nullam aeque invitus specto, si agit Pellio. |
| 39 | sed Bacchis etiam fortis tibi visast? PIST. Rogas? |
| 40 | ni nanctus Venerem essem, hanc Iunonem dicerem. |
| 41 | CHRYS. Edepol, Mnesiloche, ut hanc rem natam intellego, |
| 42 | quod ames paratumst: quod des inventost opus. |
| 43 | nam istic fortasse auro est opust. PIST. Philippeo quidem. |
| 44 | CHRYS. Atque eo fortasse iam opust. PIST. Immo etiam prius: |
| 45 | nam iam huc adveniet miles. CHRYS. Et miles quidem? |
| 46 | PIST. Qui de amittenda Bacchide aurum hic exiget. |
| 47 | CHRYS. Veniat quando volt, atque ita ne mihi sit morae. |
| 48 | domist: non metuo nec <ego> quoiquam supplico, |
| 49 | dum quidem hoc valebit pectus perfidia meum. |
| 50 | abi intro, ego hic curabo. tu intus dicito |
| 51 | Mnesilochum adesse Bacchidi. PIST. Faciam ut iubes. - |
| 52 | CHRYS. Negotium hoc ad me adtinet aurarium. |
| 53 | mille et ducentos Philippos attulimus aureos |
| 54 | Epheso, quos hospes debuit nostro seni. |
| 55 | inde ego hodie aliquam machinabor machinam, |
| 56 | unde aurum efficiam amanti erili filio. |
| 57 | sed foris concrepuit nostra: quinam exit foras? |