Plautus, Bacchides, 1, Scaena II. Lydus Pistoclerus
| 1 | LYD. Iam dudum, Pistoclere, tacitus te sequor, |
| 2 | expectans quas tu res hoc ornatu geras. |
| 3 | namque ita me di ament, ut Lycurgus mihi quidem |
| 4 | videtur posse hic ad nequitiam adducier. |
| 5 | quo nunc capessis ted hinc adversa via |
| 6 | cum tanta pompa? PIST. Huc. LYD. Quid huc? quis istic habet? |
| 7 | PIST. Amor, Voluptas, Venus, Venustas, Gaudium, |
| 8 | Iocus, Ludus, Sermo, Suavisaviatio. |
| 9 | LYD. Quid tibi commercist cum dis damnosissimis? |
| 10 | PIST. Mali sunt homines, qui bonis dicunt male; |
| 11 | tu dis nec recte dicis: non aequom facis. |
| 12 | LYD. An deus est ullus Suavisaviatio? |
| 13 | PIST. An non putasti esse umquam? o Lyde, es barbarus; |
| 14 | quem ego sapere nimio censui plus quam Thalem, |
| 15 | is stultior es barbaro poticio, |
| 16 | qui tantus natu deorum nescis nomina. |
| 17 | LYD. Non hic placet mi ornatus. PIST. Nemo ergo tibi |
| 18 | haec apparavit: mihi paratum est quoi placet. |
| 19 | LYD. Etiam me advorsus exordire argutias? |
| 20 | qui si decem habeas linguas, mutum esse addecet. |
| 21 | PIST. Non omnis aetas, Lyde, ludo convenit. |
| 22 | magis unum in mentemst mihi nunc, satis ut commode |
| 23 | pro dignitate opsoni haec concuret cocus. |
| 24 | LYD. Iam perdidisti te atque me atque operam meam, |
| 25 | qui tibi nequiquam saepe monstravi bene. |
| 26 | PIST. Ibidem ego meam operam perdidi, ubi tu tuam: |
| 27 | tua disciplina nec mihi prodest nec tibi. |
| 28 | LYD. O praeligatum pectus. PIST. Odiosus mihi es. |
| 29 | tace atque sequere, Lyde, me. LYD. Illuc sis vide, |
| 30 | non paedagogum iam me, sed Lydum vocat. |
| 31 | PIST. Non par videtur neque sit consentaneum, |
| 32 | cum haec <qui emit> intus sit et cum amica accubet |
| 33 | cumque osculetur et convivae alii accubent, |
| 34 | praesentibus illis paedagogus una ut siet. |
| 35 | LYD. An hoc ad eas res opsonatumst, obsecro? |
| 36 | PIST. Sperat quidem animus: quo evenat dis in manust. |
| 37 | LYD. Tu amicam habebis? PIST. Cum videbis, tum scies. |
| 38 | LYD. Immo neque habebis neque sinam. i prorsum domum. |
| 39 | PIST. Omitte, Lyde, ac cave malo. LYD. Quid? cave malo? |
| 40 | PIST. Iam excessit mi aetas ex magisterio tuo. |
| 41 | LYD. O barathrum, ubi nunc es? ut ego te usurpem lubens. |
| 42 | [video nimio iam multo plus quam volueram.] |
| 43 | vixisse nimio satiust iam quam vivere. |
| 44 | magistron quemquam discipulum minitarier? |
| 45 | [nil moror discipulos mihi iam plenos sanguinis: |
| 46 | valens afflictat me vacivom virium.] |
| 47 | PIST. Fiam, ut ego opinor, Hercules, tu autem Linus. |
| 48 | LYD. Pol metuo magis, ne Phoenix tuis factis fuam |
| 49 | teque ad patrem esse mortuom renuntiem. |
| 50 | PIST. Satis historiarumst. LYD. Hic vereri perdidit. |
| 51 | compendium edepol haud aetati optabile |
| 52 | fecisti, cum istanc nactus inpudentiam. |
| 53 | occisus hic homo est. ecquid in mentem est tibi |
| 54 | patrem tibi esse? PIST. Tibi ego an tu mihi servos es? |
| 55 | LYD. Peior magister te istaec docuit, non ego. |
| 56 | nimio es tu ad istas res discipulus docilior, |
| 57 | quam ad illa quae te docui, ubi operam perdidi. |
| 58 | [edepol fecisti furtum in aetatem malum |
| 59 | cum istaec flagitia me celavisti et patrem.] |
| 60 | PIST. Istactenus tibi, Lyde, libertas datast |
| 61 | orationis. satis est. sequere hac me ac tace. - |