Plautus, Bacchides, 1, Scaena I. Bacchis Soror Pistoclerus
| 1 | BACCH. Quid si hoc potis est ut tu taceas, ego loquar? SOR. Lepide, licet. |
| 2 | BACCH. Ubi me fugiet memoria, ibi tu facito ut subvenias, soror. |
| 3 | SOR. Pol magis metuo, ne defuerit mi in monendo oratio. |
| 4 | BACCH. Pol ego metuo, lusciniolae ne defuerit cantio. |
| 5 | sequere hac. PIST. Quid agunt duae germanae meretrices cognomines? |
| 6 | quid in consilio consuluistis? BACCH. Bene. PIST. Pol haud meretricium est. |
| 7 | BACCH. Miserius nihil est quam mulier. PIST. Quid esse dices dignius? |
| 8 | BACCH. Haec ita me orat, sibi qui caveat aliquem ut hominem reperiam, |
| 9 | ut istunc militem - ut, ubi emeritum sibi sit, se revehat domum. |
| 10 | id, amabo te, huic caveas. PIST. Quid isti caveam? BACCH. Ut revehatur domum, |
| 11 | ubi ei dediderit operas, ne hanc ille habeat pro ancilla sibi; |
| 12 | nam si haec habeat aurum quod illi renumeret, faciat lubens. |
| 13 | PIST. Ubi nunc is homost? BACCH. Iam hic credo aderit. sed hoc idem apud nos rectius |
| 14 | poteris agere; atque is dum veniat, sedens ibi opperibere. |
| 15 | eadem biberis, eadem dedero tibi, ubi biberis, savium. |
| 16 | PIST. Viscus merus vostrast blanditia. BACCH. Quid iam? PIST. Quia enim intellego, |
| 17 | duae unum expetitis palumbem, ~ perii harundo alas verberat. |
| 18 | non ego istuc facinus mihi, mulier, conducibile esse arbitror. |
| 19 | BACCH. Qui, amabo? PIST. Quia, Bacchis, bacchas metuo et bacchanal tuom. |
| 20 | BACCH. Quid est? quid metuis? ne tibi lectus malitiam apud me suadeat? |
| 21 | PIST. Magis illectum tuom quam lectum metuo. mala tu es bestia. |
| 22 | nam huic aetati non conducit, mulier, latebrosus locus. |
| 23 | BACCH. Egomet, apud me <si> quid stulte facere cupias, prohibeam. |
| 24 | sed ego apud me te esse ob eam rem, miles cum veniat, volo, |
| 25 | quia, cum tu aderis, huic mihique haud faciet quisquam iniuriam: |
| 26 | tu prohibebis, et eadem opera tuo sodali operam dabis; |
| 27 | et ille adveniens tuam med esse amicam suspicabitur. |
| 28 | quid, amabo, opticuisti? PIST. Quia istaec lepida sunt memoratui: |
| 29 | eadem in usu atque ubi periclum facias, aculeata sunt, |
| 30 | animum fodicant, bona distimulant, facta et famam sauciant. |
| 31 | SOR. Quid ab hac metuis? PIST. Quid ego metuam rogitas? adulescens homo |
| 32 | penetrem me huius modi in palaestram, ubi damnis desudascitur? |
| 33 | [ubi pro disco damnum capiam, pro cursura dedecus?] |
| 34 | BACCH. Lepide memoras. PIST. Ubi ego capiam pro machaera turturem, |
| 35 | [ubique imponat in manum alius mihi pro cestu cantharum] |
| 36 | pro galea scaphium, pro insigni sit corolla plectilis, |
| 37 | pro hasta talos, pro lorica malacum capiam pallium, |
| 38 | ubi mihi pro equo lectus detur, scortum pro scuto accubet? |
| 39 | apage a me, apage. BACCH. Ah, nimium ferus es. PIST. Mihi sum. BACCH. Malacissandus es. |
| 40 | equidem tibi do hanc operam. PIST. Ah, nimium pretiosa es operaria. |
| 41 | BACCH. Simulato me amare. PIST. Utrum ego istuc iocon adsimulem an serio? |
| 42 | BACCH. Heia, hoc agere meliust. miles quom huc adveniat, te volo |
| 43 | me amplexari. PIST. Quid eo mi opus est? BACCH. Ut ille te videat volo. |
| 44 | scio quid ago. PIST. Et pol ego scio quid metuo. sed quid ais? BACCH. Quid est? |
| 45 | PIST. Quid si apud te eveniat desubito prandium aut potatio |
| 46 | forte aut cena, ut solet in istis fieri conciliabulis, |
| 47 | ubi ego tum accumbam? BACCH. Apud me, mi anime, ut lepidus cum lepida accubet. |
| 48 | locus hic apud nos, quamvis subito venias, semper liber est. |
| 49 | ubi tu lepide voles esse tibi, 'mea rosa', mihi dicito |
| 50 | 'dato qui bene sit': ego ubi bene sit tibi locum lepidum dabo. |
| 51 | PIST. Rapidus fluvius est hic, non hac temere transiri potest. |
| 52 | BACCH. Atque ecastor apud hunc fluvium aliquid perdundumst tibi. |
| 53 | manum da et sequere. PIST. Aha, minime. BACCH. Quid ita? PIST. Quia istoc in lecebrosius |
| 54 | fieri nil potest: nox mulier vinum homini adulescentulo. |
| 55 | BACCH. Age igitur, equidem pol nihili facio nisi causa tua. |
| 56 | ille quidem hanc abducet; tu nullus adfueris, si non lubet. |
| 57 | PIST. Sumne autem nihili, qui nequeam ingenio moderari meo? |
| 58 | BACCH. Quid est quod metuas? PIST. Nihil est, nugae. mulier, tibi me emancupo: |
| 59 | tuos sum, tibi dedo operam. BACCH. Lepidus. nunc ego te facere hoc volo. |
| 60 | ego sorori meae cenam hodie dare volo viaticam: |
| 61 | eo tibi argentum iubebo iam intus ecferri foras; |
| 62 | tu facito opsonatum nobis sit opulentum opsonium. |
| 63 | PIST. Ego opsonabo, nam id flagitium meum sit, mea te gratia |
| 64 | et operam dare mi et ad eam operam facere sumptum de tuo. |
| 65 | BACCH. At ego nolo dare te quicquam. PIST. Sine. BACCH. Sino equidem, si lubet. |
| 66 | propera, amabo. PIST.Prius hic adero quam te amare desinam. - |
| 67 | SOR. Bene me accipies advenientem, mea soror. BACCH. Quid ita, obsecro? |
| 68 | SOR. Quia piscatus meo quidem animo hic tibi hodie evenit bonus. |
| 69 | BACCH. Meus ille quidemst. tibi nunc operam dabo de Mnesilocho, soror, |
| 70 | ut hic accipias potius aurum, quam hinc eas cum milite. |
| 71 | SOR. Cupio. BACCH. Dabitur opera. aqua calet: eamus hinc intro, ut laves. |
| 72 | nam uti navi vecta es, credo timida es. SOR. Aliquantum, soror. |
| 73 | [simul huic nescio cui, turbare qui huc it, decedamus * ] |
| 74 | BACCH. Sequere hac igitur me intro in lectum, ut sedes lassitudinem. |