Plautus, Aulularia, 5, Scaena I. Strobilus Lyconides
| 1 | STROB. Di immortales, quibus et quantis me donatis gaudiis. |
| 2 | quadrilibrem aulam auro onustam habeo. quis me est ditior? |
| 3 | quis me Athenis nunc magis quisquam est homo cui di sint propitii? |
| 4 | LYC. Certo enim ego vocem hic loquentis modo mi audire visus sum. STROB. Hem, |
| 5 | erumne ego aspicio meum? LYC. Videon ego hunc servom meum? |
| 6 | STROB. Ipsus est. LYC. Haud alius est. STROB. Congrediar. LYC. Contollam gradum. |
| 7 | credo ego illum, ut iussi, eampse anum adiisse, huius |
| 8 | nutricem virginis. |
| 9 | STROB. Quin ego illi me invenisse dico hanc praedam [atque eloquar,] |
| 10 | igitur orabo ut manu me emittat. ibo atque eloquar. |
| 11 | Repperi - LYC. Quid repperisti? STROB. Non quod pueri clamitant |
| 12 | in faba se repperisse. LYC. Iamne autem, ut soles? deludis. |
| 13 | STROB. Ere, mane, eloquar iam, ausculta. LYC. Age ergo loquere. STROB. Repperi hodie, |
| 14 | ere, divitias nimias. LYC. Ubinam? STROB. Quadrilibrem, inquam, aulam auri plenam. |
| 15 | LYC. Quod ego facinus audio ex te? Euclioni hic seni subripuit. |
| 16 | ubi id est aurum? STROB. In arca apud me. nunc volo me emitti manu. |
| 17 | LYC. Egone te emittam manu, |
| 18 | scelerum cumulatissume? |
| 19 | STROB. Abi, ere, scio quam rem geras. |
| 20 | lepide hercle animum tuom temptavi. iam ut eriperes apparabas: |
| 21 | quid faceres, si repperissem? LYC. Non potes probasse nugas. |
| 22 | i, redde aurum. STROB. Reddam ego aurum? LYC. Redde, inquam, ut huic reddatur. STROB. Unde? |
| 23 | LYC. Quod modo fassus esse in arca. STROB. Soleo hercle ego garrire nugas. |
| 24 | LYC. * * * STROB. Ita loquor. LYC. At scin quo modo? |
| 25 | * * * STROB. Vel hercle enica, numquam hinc feres a me * * * |