Plautus, Aulularia, 4, Scaena X. Euclio Lyconides
| 1 | EUCL. Quis homo hic loquitur? LYC. Ego sum miser. EUCL. Immo ego sum, et misere perditus, |
| 2 | cui tanta mala maestitudoque optigit. LYC. Animo bono es. |
| 3 | EUCL. Quo, obsecro, pacto esse possum? LYC. Quia istuc facinus, quod tuom |
| 4 | sollicitat animum, id ego feci et fateor. EUCL. Quid ego ex te audio? |
| 5 | LYC. Id quod verumst. EUCL. Quid ego <de te> commerui, adulescens, mali, |
| 6 | quam ob rem ita faceres meque meosque perditum ires liberos? |
| 7 | LYC. Deus impulsor mihi fuit, is me ad illam inlexit. EUCL. Quo modo? |
| 8 | LYC. Fateor peccavisse et me culpam commeritum scio; |
| 9 | id adeo te oratum advenio ut animo aequo ignoscas mihi. |
| 10 | EUCL. Cur id ausus facere, ut id quod non tuom esset tangeres? |
| 11 | LYC. Quid vis fieri? factum est illud: fieri infectum non potest. |
| 12 | deos credo voluisse; nam ni vellent, non fieret, scio. |
| 13 | EUCL. At ego deos credo voluisse ut apud me te in nervo enicem. |
| 14 | LYC. Ne istuc dixis. EUCL. Quid tibi ergo meam me invito tactiost? |
| 15 | LYC. Quia vini vitio atque amoris feci. EUCL. Homo audacissime, |
| 16 | cum istacin te oratione huc ad me adire ausum, impudens! |
| 17 | nam si istuc ius est ut tu istuc excusare possies, |
| 18 | luci claro deripiamus aurum matronis palam, |
| 19 | post id si prehensi simus, excusemus ebrios |
| 20 | nos fecisse amoris causa. nimis vilest vinum atque amor, |
| 21 | si ebrio atque amanti impune facere quod lubeat licet. |
| 22 | LYC. Quin tibi ultro supplicatum venio ob stultitiam meam. |
| 23 | EUCL. Non mi homines placent qui quando male fecerunt purigant. |
| 24 | tu illam scibas non tuam esse: non attactam oportuit. |
| 25 | LYC. Ergo quia sum tangere ausus, haud causificor quin eam |
| 26 | ego habeam potissimum. EUCL. Tun habeas me invito meam? |
| 27 | LYC. Haud te invito postulo; sed meam esse oportere arbitror. |
| 28 | quin tu iam invenies, inquam, meam illam esse oportere, Euclio. |
| 29 | EUCL. Iam quidem hercle te ad praetorem rapiam et tibi scribam dicam, |
| 30 | nisi refers. LYC. Quid tibi ego referam? EUCL. Quod surripuisti meum. |
| 31 | LYC. Surripui ego tuom? unde? aut quid id est? EUCL. Ita te amabit Iuppiter, |
| 32 | ut tu nescis. LYC. Nisi quidem tu mihi quid quaeras dixeris. |
| 33 | EUCL. Aulam auri, inquam, te reposco, quam tu confessus mihi |
| 34 | te abstulisse. LYC. Neque edepol ego dixi neque feci. EUCL. Negas? |
| 35 | LYC. Pernego immo. nam neque ego aurum neque istaec aula quae siet |
| 36 | scio nec novi. EUCL. Illam, ex Silvani luco quam abstuleras, cedo. |
| 37 | i, refer. dimidiam tecum potius partem dividam. |
| 38 | tam etsi fur mihi es, molestus non ero. i vero, refer. |
| 39 | LYC. Sanus tu non es qui furem me voces. ego te, Euclio, |
| 40 | de alia re rescivisse censui, quod ad me attinet; |
| 41 | magna est res quam ego tecum otiose, si otium est, cupio loqui. |
| 42 | EUCL. Dic bona fide: tu id aurum non surripuisti? LYC. Bona. |
| 43 | EUCL. Neque <eum> scis qui abstulerit? LYC. Istuc quoque bona. EUCL. Atque id si scies |
| 44 | qui abstulerit, mihi indicabis? LYC. Faciam. EUCL. Neque partem tibi |
| 45 | ab eo qui habet indipisces neque furem excipies? LYC. Ita. |
| 46 | EUCL. Quid <si> fallis? LYC. Tum me faciat quod volt magnus Iuppiter. |
| 47 | EUCL. Sat habeo. age nunc loquere quid vis. LYC. Si me novisti minus, |
| 48 | genere quo sim gnatus: hic mihi est Megadorus avonculus, |
| 49 | meus pater fuit Antimachus, ego vocor Lyconides, |
| 50 | mater est Eunomia. EUCL. Novi genus. nunc quid vis? id volo |
| 51 | noscere. LYC. Filiam ex te tu habes. EUCL. Immo eccillam domi. |
| 52 | LYC. Eam tu despondisti, opinor, meo avonculo. EUCL. Omnem rem tenes. |
| 53 | LYC. Is me nunc renuntiare repudium iussit tibi. |
| 54 | EUCL. Repudium rebus paratis, exornatis nuptiis? |
| 55 | ut illum di immortales omnes deaeque quantum est perduint, |
| 56 | quem propter hodie auri tantum perdidi infelix, miser. |
| 57 | LYC. Bono animo es, bene dice. nunc quae res tibi et gnatae tuae |
| 58 | bene feliciterque vortat - ita di faxint, inquito. |
| 59 | EUCL. Ita di faciant. LYC. Et mihi ita di faciant. audi nunciam. |
| 60 | qui homo culpam admisit in se, nullust tam parvi preti, |
| 61 | quom pudeat, quin purget sese. nunc te obtestor, Euclio, |
| 62 | ut si quid ego erga te imprudens peccavi aut gnatam tuam, |
| 63 | ut mi ignoscas eamque uxorem mihi des, ut leges iubent. |
| 64 | ego me iniuriam fecisse filiae fateor tuae, |
| 65 | Cereris vigiliis, per vinum atque impulsu adulescentiae. |
| 66 | EUCL. Ei mihi, quod ego facinus ex te audio? LYC. Cur eiulas, |
| 67 | quem ego avom feci iam ut esses filiai nuptiis? |
| 68 | nam tua gnata peperit, decumo mense post: numerum cape; |
| 69 | ea re repudium remisit avonculus causa mea. |
| 70 | i intro, exquaere, sitne ita ut ego praedico. EUCL. Perii oppido, |
| 71 | ita mihi ad malum malae res plurimae se adglutinant. |
| 72 | ibo intro, ut quid huius verum sit sciam. - LYC. Iam te sequor. |
| 73 | haec propemodum iam esse in vado salutis res videtur. |
| 74 | nunc servom esse ubi dicam meum Strobilum non reperio; |
| 75 | nisi etiam hic opperiar tamen paulisper; postea intro |
| 76 | hunc subsequar. nunc interim spatium ei dabo exquirendi |
| 77 | meum factum ex gnatae pedisequa nutrice anu: ea rem novit. |