Plautus, Aulularia, 4, Scaena IX. Euclio Lyconides
| 1 | EUCL. Perii interii occidi. quo curram? quo non curram? tene, tene. quem? quis? |
| 2 | nescio, nil video, caecus eo atque equidem quo eam aut ubi sim aut qui sim |
| 3 | nequeo cum animo certum investigare. obsecro vos ego, mi auxilio, |
| 4 | oro obtestor, sitis et hominem demonstretis, quis eam abstulerit. |
| 5 | quid est? quid ridetis? novi omnes, scio fures esse hic complures, |
| 6 | qui vestitu et creta occultant sese atque sedent quasi sint frugi. |
| 7 | quid ais tu? tibi credere certum est, nam esse bonum ex voltu cognosco. |
| 8 | hem, nemo habet horum? occidisti. dic igitur, quis habet? nescis? |
| 9 | heu me miserum, misere perii, |
| 10 | male perditus, pessime ornatus eo: |
| 11 | tantum gemiti et mali maestitiaeque |
| 12 | hic dies mi optulit, famem et pauperiem. |
| 13 | perditissimus ego sum omnium in terra; |
| 14 | nam quid mi opust vita, qui tantum auri |
| 15 | perdidi, quod concustodivi |
| 16 | sedulo? egomet me defraudavi |
| 17 | animumque meum geniumque meum; |
| 18 | nunc eo alii laetificantur meo malo et damno. pati nequeo. |
| 19 | LYC. Quinam homo hic ante aedis nostras eiulans conqueritur maerens? |
| 20 | atque hic quidem Euclio est, ut opinor. oppido ego interii: palamst res, |
| 21 | scit peperisse iam, ut ego opinor, filiam suam. nunc mi incertumst |
| 22 | abeam an maneam, an adeam an fugiam. quid agam edepol nescio. |