Plautus, Aulularia, 4, Scaena VII. Lyconides Eunomia Phaedria
| 1 | LYC. Dixi tibi, mater, iuxta rem mecum tenes, |
| 2 | super Euclionis filia. nunc te obsecro |
| 3 | resecroque, mater, quod dudum obsecraveram: |
| 4 | fac mentionem cum avonculo, mater mea. |
| 5 | EUN. Scis tute facta velle me quae tu velis, |
| 6 | et istuc confido <a> fratre me impetrassere; |
| 7 | et causa iusta est, siquidem ita est ut praedicas, |
| 8 | te eam compressisse vinulentum virginem. |
| 9 | LYC. Egone ut te advorsum mentiar, mater mea? |
| 10 | PHAED. Perii, mea nutrix. obsecro te, uterum dolet. |
| 11 | Iuno Lucina, tuam fidem! LYC. Em, mater mea, |
| 12 | tibi rem potiorem verbo: clamat, parturit. |
| 13 | EUN. Ei hac intro mecum, gnate mi, ad fratrem meum, |
| 14 | ut istuc quod me oras impetratum ab eo auferam. - |
| 15 | LYC. I, iam sequor te, mater. sed servom meum |
| 16 | Strobilum miror ubi sit, quem ego me iusseram |
| 17 | hic opperiri. nunc ego mecum cogito: |
| 18 | si mihi dat operam, me illi irasci iniurium est. |
| 19 | ibo intro, ubi de capite meo sunt comitia. - |