monumenta.ch > Isidorus > 1 > 1 > 1 > G > 1 > 30 > 26 > 1 > 6 > 7 > 19 > 1 > > 14 > 1 > 30 > 21 > 16 > V > 10 > 7 > 6 > 1 > 6 > 22 > 1 > 6 > 20 > 6 > 6 > 30 > 6 > 6 > 4 > 28 > 6 > 1 > 9 > 1 > > 7 > > 7 > 7 > 1 > A > 6 > K > E > 1 > 1 > 6
Plautus, Aulularia, 4, Scaena V. Strobilus <<<     >>> Scaena VII. Lyconides Eunomia Phaedria

Plautus, Aulularia, 4, Scaena VI. Euclio Strobilus

1 EUCL. Fide censebam maxumam multo fidem
2 esse, ea sublevit os mihi paenissume:
3 ni subvenisset corvos, periissem miser.
4 nimis hercle ego illum corvom ad me veniat velim,
5 qui indicium fecit, ut ego illi aliquid boni
6 dicam; nam quod edit tam duim quam perduim.
7 nunc hoc ubi abstrudam cogito solum locum.
8 Silvani lucus extra murum est avius,
9 crebro salicto oppletus. ibi sumam locum.
10 certumst, Silvano potius credam quam Fide. -
11 STROB. Euge, euge, di me salvom et servatum volunt.
12 iam ego illuc praecurram atque inscendam aliquam in arborem
13 indeque observabo, aurum ubi abstrudat senex.
14 quamquam hic manere me erus sese iusserat;
15 certum est, malam rem potius quaeram cum lucro. -
Plautus HOME

bav1615.77 bnf16234.185