Plautus, Aulularia, 4, Scaena IV. Strobilus Euclio
| 1 | foras, lumbrice, qui sub terra erepsisti modo, |
| 2 | qui modo nusquam comparebas, nunc, cum compares, peris. |
| 3 | ego pol te, praestrigiator, miseris iam accipiam modis. |
| 4 | STROB. Quae te mala crux agitat? quid tibi mecum est commerci, senex? |
| 5 | quid me adflictas? quid me raptas? qua me causa verberas? |
| 6 | EUCL. Verberabilissime, etiam rogitas, non fur, sed trifur? |
| 7 | STROB. Quid tibi surrupui? EUCL. Redde huc sis. STROB. Quid tibi vis reddam? EUCL. Rogas? |
| 8 | STROB. Nil equidem tibi abstuli. EUCL. At illud quod tibi abstuleras cedo. |
| 9 | ecquid agis? STROB. Quid agam? EUCL. Auferre non potes. STROB. Quid vis tibi? |
| 10 | EUCL. Pone. STROB. Id quidem pol te datare credo consuetum, senex. |
| 11 | EUCL. Pone hoc sis, aufer cavillam, non ego nunc nugas ago. |
| 12 | STROB. Quid ego ponam? quin tu eloquere quidquid est suo nomine. |
| 13 | non hercle equidem quicquam sumpsi nec tetigi. EUCL. Ostende huc manus. |
| 14 | STROB. Em tibi, ostendi, eccas. EUCL. Video. age ostende etiam tertiam. |
| 15 | STROB. Larvae hunc atque intemperiae insaniaeque agitant senem. |
| 16 | facisne iniuriam mihi? EUCL. Fateor, quia non pendes, maximam. |
| 17 | atque id quoque iam fiet, nisi fatere. STROB. Quid fatear tibi? |
| 18 | EUCL. Quid abstulisti hinc? STROB. Di me perdant. si ego tui quicquam abstuli |
| 19 | nive adeo abstulisse vellem. EUCL. Agedum, excutedum pallium. |
| 20 | STROB. Tuo arbitratu. EUCL. Ne inter tunicas habeas. STROB. Tempta qua lubet. |
| 21 | EUCL. Vah, scelestus quam benigne: ut ne abstulisse intellegam. |
| 22 | novi sycophantias. age rusum ostende huc manum |
| 23 | dexteram. STROB. Em. EUCL. Nunc laevam ostende. STROB. Quin equidem ambas profero. |
| 24 | EUCL Iam scrutari mitto. redde huc. STROB. Quid reddam? EUCL. A, nugas agis, |
| 25 | certe habes. STROB. Habeo ego? quid habeo? EUCL. Non dico, audire expetis. |
| 26 | id meum, quidquid habes, redde. STROB. Insanis: perscrutatus es |
| 27 | tuo arbitratu, neque tui me quicquam invenisti penes. |
| 28 | EUCL. Mane, mane. quis illic est? quis hic intus alter erat tecum simul? |
| 29 | perii hercle: ille nunc intus turbat, hunc si amitto hic abierit. |
| 30 | postremo hunc iam perscrutavi, hic nihil habet. abi quo lubet. |
| 31 | STROB. Iuppiter te dique perdant. EUCL. Haud male egit gratias. |
| 32 | ibo intro atque illi socienno tuo iam interstringam gulam. |
| 33 | fugin hinc ab oculis? abin an non? STROB. Abeo. EUCL. Cave sis te videam. - |