monumenta.ch > Plautus > 8 > 2
Plautus, Aulularia, 4, Scaena I. Strobilus <<<     >>> Scaena III. Euclio

Plautus, Aulularia, 4, Scaena II. Euclio Strobilus

1 EUCL. Tu modo cave quoiquam indicassis aurum meum esse istic, Fides:
2 non metuo ne quisquam inveniat, ita probe in latebris situmst.
3 edepol ne illic pulchram praedam agat, si quis illam invenerit
4 aulam onustam auri; verum id te quaeso ut prohibessis, Fides.
5 nunc lavabo, ut rem divinam faciam, ne affinem morer
6 quin ubi accersat meam extemplo filiam ducat domum.
7 vide, Fides, etiam atque etiam nunc, salvam ut aulam abs te auferam:
8 tuae fide concredidi aurum, in tuo luco et fano est situm. -
9 STROB. Di immortales, quod ego hunc hominem facinus audivi loqui:
10 se aulam onustam auri abstrusisse hic intus in fano Fide.
11 cave tu illi fidelis, quaeso, potius fueris, quam mihi.
12 atque hic pater est, ut ego opinor, huius, erus quam amat, <virginis>.
13 ibo hinc intro, perscrutabor fanum, si inveniam uspiam
14 aurum, dum hic est occupatus. sed si repperero, o Fides,
15 mulsi congialem plenam faciam tibi fideliam.
16 id adeo tibi faciam; verum ego mihi bibam, ubi id fecero. -
Plautus HOME

bav1615.76 bnf16234.182

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik