Plautus, Aulularia, 4, Scaena I. Strobilus
| 1 | STROB. Hoc est servi facinus frugi, facere quod ego persequor, |
| 2 | ne morae molestiaeque imperium erile habeat sibi. |
| 3 | nam qui ero ex sententia servire servos postulat, |
| 4 | in erum matura, in se sera condecet capessere. |
| 5 | sin dormitet, ita dormitet, servom sese ut cogitet. |
| 6 | [nam qui amanti ero servitutem servit, quasi ego servio, |
| 7 | si erum videt superare amorem, hoc servi esse officium reor, |
| 8 | retinere ad salutem, non enim quo incumbat eo impellere. |
| 9 | quasi pueri qui nare discunt scirpea induitur ratis, |
| 10 | qui laborent minus, facilius ut nent et moveant manus, |
| 11 | eodem modo servom ratem esse amanti ero aequom censeo, |
| 12 | ut <eum> toleret, ne pessum abeat tamquam * * ] |
| 13 | erile imperium ediscat, ut quod frons velit oculi sciant; |
| 14 | quod iubeat citis quadrigis citius properet persequi. |
| 15 | qui ea curabit, abstinebit censione bubula, |
| 16 | nec sua opera rediget umquam in splendorem compedes. |
| 17 | nunc erus meus amat filiam huius Euclionis pauperis; |
| 18 | eam ero nunc renuntiatum est nuptum huic Megadoro dari. |
| 19 | is speculatum huc misit me, ut quae fierent fieret particeps. |
| 20 | nunc sine omni suspicione in ara hic adsidam sacra; |
| 21 | hinc ego et huc et illuc potero quid agant arbitrarier. |