Plautus, Aulularia, 3, Scaena II. Euclio Congrio
| 1 | EUCL. Redi. quo fugis nunc? tene, tene. CONG. Quid, stolide, clamas? |
| 2 | EUCL. Quia ad tris viros iam ego deferam nomen tuom. C. Quam ob rem? |
| 3 | EUCL. Quia cultrum habes. CONG. Cocum decet. EUCL. Quid comminatus |
| 4 | mihi? CONG. Istud male factum arbitror, quia non latus fodi. |
| 5 | EUCL. Homo nullust te scelestior qui vivat hodie, |
| 6 | neque quoi ego de industria amplius male plus libens faxim. |
| 7 | CONG. Pol etsi taceas, palam id quidem est: res ipsa testist; |
| 8 | ita fustibus sum mollior magis quam ullus cinaedus. |
| 9 | sed quid tibi nos tactiost, mendice homo? EUCL. Quae res? |
| 10 | etiam rogitas? an quia minus quam aequom erat feci? |
| 11 | CONG. Sine, at hercle cum magno malo tuo, si hoc caput sentit. |
| 12 | EUCL. Pol ego haud scio quid post fuat: tuom nunc caput sentit. |
| 13 | sed in aedibus quid tibi meis nam erat negoti |
| 14 | me absente, nisi ego iusseram? volo scire. CONG. Tace ergo. |
| 15 | quia venimus coctum ad nuptias. EUCL. Quid tu, malum, curas, |
| 16 | utrum crudum an coctum ego edim, nisi tu mi es tutor? |
| 17 | CONG. Volo scire, sinas an non sinas nos coquere hic cenam? |
| 18 | EUCL. Volo scire ego item, meae domi mean salva futura? |
| 19 | CONG. Utinam mea mihi modo auferam, quae adtuli, salva: |
| 20 | me haud paenitet, tua ne expetam. EUCL. Scio, ne doce, novi. |
| 21 | CONG. Quid est qua prohibes nunc gratia nos coquere hic cenam? |
| 22 | quid fecimus, quid diximus tibi secus quam velles? |
| 23 | EUCL. Etiam rogitas, sceleste homo, qui angulos in omnis |
| 24 | mearum aedium et conclavium mihi pervium facitis? |
| 25 | ibi ubi tibi erat negotium, ad focum si adesses, |
| 26 | non fissile auferres caput: merito id tibi factum est. |
| 27 | adeo ut tu meam sententiam iam noscere possis: |
| 28 | si ad ianuam huc accesseris, nisi iussero, propius, |
| 29 | ego te faciam miserrimus mortalis uti sis. |
| 30 | scis iam meam sententiam. - CONG. Quo abis? redi rursum. |
| 31 | ita me bene amet Laverna, <uti> te iam, nisi reddi |
| 32 | mihi vasa iubes, pipulo hic differam ante aedis. |
| 33 | quid ego nunc agam? ne ego edepol veni huc auspicio malo. |
| 34 | nummo sum conductus: plus iam medico mercedest opus. |