monumenta.ch > Isidorus > 5 > 5 > 12 > 6 > 21 > 12 > 5 > 9 > 26 > 3 > 3 > 19 > 14 > 8 > 1 > 3 > 7 > 3 > 4 > 10 > 3 > 8 > 5 > 4 > 7 > 5 > 16 > 2 > 1 > 1 > 9 > 1 > 1 > 3 > 3 > 22 > 67 > 3 > 28 > 12 > 20 > 3 > 6 > 11 > 8
Plautus, Aulularia, 2, Scaena VII. Pythodicus <<<     >>> Scaena IX. Anthrax

Plautus, Aulularia, 2, Scaena VIII. Euclio Congrio

1 EUCL. Volui animum tandem confirmare hodie meum,
2 ut bene me haberem filiai nuptiis.
3 venio ad macellum, rogito pisces: indicant
4 caros; agninam caram, caram bubulam,
5 vitulinam, cetum, porcinam: cara omnia.
6 atque eo fuerunt cariora, aes non erat.
7 abeo iratus illinc, quoniam nihil est qui emam.
8 ita illis impuris omnibus adii manum.
9 deinde egomet mecum cogitare intervias
10 occepi: festo die si quid prodegeris,
11 profesto egere liceat, nisi peperceris.
12 postquam hanc rationem ventri cordique edidi,
13 accessit animus ad meam sententiam,
14 quam minimo sumptu filiam ut nuptum darem.
15 nunc tusculum emi hoc et coronas floreas:
16 haec imponentur in foco nostro Lari,
17 ut fortunatas faciat gnatae nuptias.
18 sed quid ego apertas aedis nostras conspicor?
19 et strepitust intus. numnam ego compilor miser?
20 CONG. Aulam maiorem, si pote, ex vicinia
21 pete: haec est parva, capere non quit. EUCL. Ei mihi,
22 perii hercle. aurum rapitur, aula quaeritur.
23 [nimirum occidor, nisi ego intro huc propere propero currere.]
24 Apollo, quaeso, subveni mi atque adiuva,
25 confige sagittis fures thensaurarios,
26 <si> cui in re tali iam subvenisti antidhac.
27 sed cesso prius quam prorsus perii currere?
Plautus HOME

bav1615.71 bnf16234.175

Plautus, Aulularia, 2, Scaena VII. Pythodicus <<<     >>> Scaena IX. Anthrax
monumenta.ch > Isidorus > 5 > 5 > 12 > 6 > 21 > 12 > 5 > 9 > 26 > 3 > 3 > 19 > 14 > 8 > 1 > 3 > 7 > 3 > 4 > 10 > 3 > 8 > 5 > 4 > 7 > 5 > 16 > 2 > 1 > 1 > 9 > 1 > 1 > 3 > 3 > 22 > 67 > 3 > 28 > 12 > 20 > 3 > 6 > 11 > 8

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik