Plautus, Aulularia, 2, Scaena VI. Pythodicus Staphila Congrio
| 1 | PYTH. Heus, Staphyla, prodi atque ostium aperi. STAPH. Qui vocat? |
| 2 | PYTH. Pythodicus. STAPH. Quid vis? PYTH. Hos ut accipias coquos |
| 3 | tibicinamque obsoniumque in nuptias. |
| 4 | Megadorus iussit Euclioni haec mittere. |
| 5 | STAPH. Cererin, Pythodice, has sunt facturi nuptias? |
| 6 | PYTH. Qui? STAPH. Quia temeti nihil allatum intellego. |
| 7 | PYTH. At iam afferetur, si a foro ipsus redierit. |
| 8 | STAPH. Ligna hic apud nos nulla sunt. CONG. Sunt asseres? |
| 9 | STAPH. Sunt pol. CONG. Sunt igitur ligna, ne quaeras foris. |
| 10 | STAPH. Quid, impurate? quamquam Volcano studes, |
| 11 | cenaene causa aut tuae mercedis gratia |
| 12 | nos nostras aedis postulas comburere? |
| 13 | CONG. Haud postulo. PYTH. Duc istos intro. STAPH. Sequimini. - |