monumenta.ch > Isidorus > 5 > 5 > 12 > 6 > 21 > 12 > 5 > 9 > 26 > 3 > 3 > 19 > 14 > 8 > 1 > 3 > 7 > 3 > 4 > 10 > 3 > 8 > 5 > 4 > 7 > 5 > 16 > 2 > 1 > 1 > 9 > 1 > 1 > 3 > 3 > 22 > 67 > 3 > 28 > 12 > 20 > 3 > 6 > 11 > 8 > 11 > 4 > 1 > 5 > 2 > 18 > 1 > 3 > 2 > 2 > 1 > 1 > 3 > 4 > 3 > 3 > 13 > 1 > 5 > 4 > 12 > 3 > 7 > 12 > 7 > 16 > 2 > 1 > 4 > F > 12 > 1 > 7 > 67 > 6 > 10 > 1 > 3 > 14 > 20 > 5 > 10 > 4 > 8 > 5
    >>> Scaena VI. Pythodicus Staphila Congrio

Plautus, Aulularia, 2, Scaena V. Pythodicus Anthrax Congrio

1 PYTH. Tace nunciam tu, atque agnum hinc uter est pinguior
2 <cape atque abi intro ad nos.> ANTHR. Licet. - PYTH. Tu, Congrio,
3 <quem illic reliquit agnum,> eum sume atque abi
4 *** intro illuc, et vos illum sequimini.
5 vos ceteri ite huc ad nos. CONG. Hercle iniuria
6 dispertivisti: pinguiorem agnum isti habent.
7 PYTH. At nunc tibi dabitur pinguior tibicina.
8 i sane cum illo, Phrugia. tu autem, Eleusium,
9 huc intro abi ad nos. CONG. O Pythodice subdole,
10 hucine detrusti me ad senem parcissimum?
11 ubi si quid poscam, usque ad ravim poscam prius
12 quam quicquam detur. PYTH. Stultus et sine gratia es.
13 tibi recte facere, quando quod facias perit.
14 CONG. Qui vero? PYTH. Rogitas? iam principio in aedibus
15 turba istic nulla tibi erit: siquid uti voles,
16 domo abs te adferto, ne operam perdas poscere.
17 hic autem apud nos magna turba ac familia est,
18 supellex, aurum, vestis, vasa argentea:
19 ibi si perierit quippiam - quod te scio
20 facile abstinere posse, si nihil obviam est -
21 dicant: coqui abstulerunt, comprehendite,
22 vincite, verberate, in puteum condite.
23 horum tibi istic nihil eveniet: quippe qui
24 ubi quid subripias nihil est. sequere hac me. CONG. Sequor.
Plautus HOME

bav1615.70 bnf16234.173

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik