monumenta.ch > Horatius > 9 > 1 > 15 > 12 > 1 > 5 > 8 > 6 > 2 > 1 > 12 > 2 > 1 > 8 > 7 > 2 > 2 > 4 > 10 > 2 > 3 > 2 > 7 > 11 > 1 > 2 > 1 > 2 > 6 > 4 > 3
Plautus, Aulularia, 2, Scaena II. Euclio Megadorus <<<    

Plautus, Aulularia, 2, Scaena III. Euclio Staphila

1 EUCL. Ubi tu es, quae deblateravisti iam vicinis omnibus,
2 meae me filiae daturum dotem? heus, Staphyla, te voco.
3 ecquid audis? vascula intus pure propera atque elue:
4 filiam despondi ego: hodie huic nuptum Megadoro dabo.
5 STAPH. Di bene vortant. verum ecastor non potest, subitum est nimis.
6 EUCL. Tace atque abi. curata fac sint cum a foro redeam domum;
7 atque aedis occlude; iam ego hic adero. STAPH. Quid ego nunc agam?
8 nunc nobis prope adest exitium, mi atque erili filiae,
9 nunc probrum atque partitudo prope adest ut fiat palam;
10 quod celatum atque occultatum est usque adhuc, nunc non potest.
11 ibo intro, ut erus quae imperavit facta, cum veniat, sient.
12 nam ecastor malum maerore metuo ne mixtum bibam. -
13 Scaena quarta. Pythodicus-Anthrax-Congrio
14 PYTH. Postquam obsonavit erus et conduxit coquos
15 tibicinasque hasce apud forum, edixit mihi
16 ut dispertirem obsonium hic bifariam.
17 ANTHR. Me quidem hercle, dicam <tibi> palam, non divides;
18 si quo tu totum me ire vis, operam dabo.
19 CONG. Bellum et pudicum vero prostibulum popli.
20 post si quis vellet, te haud non velles dividi.
21 PYTH. Atque ego istuc, Anthrax, alio vorsum dixeram,
22 non istuc quo tu insimulas. sed erus nuptias
23 meus hodie faciet. ANTHR. Cuius ducit filiam?
24 PYTH. Vicini huius Euclionis <senis> e proximo.
25 ei adeo obsoni hinc iussit dimidium dari,
26 cocum alterum itidemque alteram tibicinam.
27 ANTHR. Nempe huc dimidium dicis, dimidium domum?
28 PYTH. Nempe sicut dicis. ANTHR. Quid? hic non poterat de suo
29 senex obsonari filiai nuptiis?
30 PYTH. Vah. ANTHR. Quid negotist? PYTH. Quid negoti sit rogas?
31 pumex non aeque est aridus atque hic est senex.
32 ANTHR. Ain tandem? PYTH. Ita esse ut dixi. tute existuma:
33 * * * suam rem periisse seque eradicarier.
34 quin divom atque hominum clamat continuo fidem,
35 de suo tigillo fumus si qua exit foras.
36 quin cum it dormitum, follem obstringit ob gulam.
37 ANTHR. Cur? PYTH. Ne quid animae forte amittat dormiens.
38 ANTHR. Etiamne obturat inferiorem gutturem,
39 ne quid animai forte amittat dormiens?
40 PYTH. Haec mihi te ut tibi med aequom est, credo, credere.
41 ANTHR. Immo equidem credo. PYTH. At scin etiam quo modo?
42 aquam hercle plorat, cum lavat, profundere.
43 ANTHR. Censen talentum magnum exorari pote
44 ab istoc sene ut det, qui fiamus liberi?
45 PYTH. Famem hercle utendam si roges, numquam dabit.
46 quin ipsi pridem tonsor unguis dempserat:
47 collegit, omnia abstulit praesegmina.
48 ANTHR. Edepol mortalem parce parcum praedicas.
49 PYTH. Censen vero esse parcum et misere vivere?
50 pulmentum pridem ei eripuit milvos:
51 homo ad praetorem plorabundus devenit;
52 infit ibi postulare plorans, eiulans,
53 ut sibi liceret milvom vadarier.
54 sescenta sunt quae memorem, si sit otium.
55 sed uter vestrorum est celerior? memora mihi.
56 ANTHR. Ego, et multo melior. PYTH. Cocum ego, non furem rogo.
57 ANTHR. Cocum ergo dico. PYTH. Quid tu ais? CONG. Sic sum ut vides.
58 ANTHR. Cocus ille nundinalest, in nonum diem
59 solet ire coctum. CONG. Tun, trium litterarum homo,
60 me vituperas? fur. ANTHR. Etiam fur, trifurcifer.
Plautus HOME

bav1615.69 bnf16234.171

Plautus, Aulularia, 2, Scaena II. Euclio Megadorus <<<    
monumenta.ch > Horatius > 9 > 1 > 15 > 12 > 1 > 5 > 8 > 6 > 2 > 1 > 12 > 2 > 1 > 8 > 7 > 2 > 2 > 4 > 10 > 2 > 3 > 2 > 7 > 11 > 1 > 2 > 1 > 2 > 6 > 4 > 3

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik