Plautus, Aulularia, 2, Scaena I. Eunomia Megadorus
| 1 | EUN. Velim te arbitrari med haec verba, frater, |
| 2 | meai fidei tuaique rei |
| 3 | causa facere, ut aequom est germanam sororem. |
| 4 | quamquam haud falsa sum nos odiosas haberi; |
| 5 | nam multum loquaces merito omnes habemur, |
| 6 | nec mutam profecto repertam ullam esse |
| 7 | <aut> hodie dicunt mulierem <aut> ullo in saeclo. |
| 8 | verum hoc, frater, unum tamen cogitato, |
| 9 | tibi proximam me mihique esse item te; |
| 10 | ita aequom est quod in rem esse utrique arbitremur |
| 11 | et mihi te et tibi <me> consulere et monere; |
| 12 | neque occultum id haberi neque per metum mussari, |
| 13 | quin participem pariter ego te et tu me ut facias. |
| 14 | eo nunc ego secreto ted huc foras seduxi, |
| 15 | ut tuam rem ego tecum hic loquerer familiarem. |
| 16 | MEG. Da mi, optuma femina, manum. |
| 17 | EUN. Ubi ea est? quis ea est nam optuma? |
| 18 | MEG. Tu. EUN. Tune ais? MEG. Si negas, nego. |
| 19 | EUN. Decet te equidem vera proloqui; |
| 20 | nam optuma nulla potest eligi: |
| 21 | alia alia peior, frater, est. MEG. Idem ego arbitror, |
| 22 | nec tibi advorsari certum est de istac re umquam, soror. |
| 23 | EUN. Da mihi operam amabo. MEG. Tuast, utere atque |
| 24 | impera, si quid vis. |
| 25 | EUN. Id quod in rem tuam optumum esse arbitror, |
| 26 | ted id monitum advento. |
| 27 | MEG. Soror, more tuo facis. EUN. Factum volo. |
| 28 | MEG. Quid est id, soror? EUN. Quod tibi sempiternum |
| 29 | salutare sit: liberis procreandis - |
| 30 | ita di faxint - volo te uxorem |
| 31 | domum ducere. MEG. Ei occidi. EUN. Quid ita? |
| 32 | MEG. Quia mihi misero cerebrum excutiunt |
| 33 | tua dicta, soror: lapides loqueris. |
| 34 | EUN. Heia, hoc face quod te iubet soror. MEG. Si lubeat, faciam. |
| 35 | EUN. In rem hoc tuam est. MEG. Ut quidem emoriar prius quam ducam. |
| 36 | sed his legibus si quam dare vis ducam: |
| 37 | quae cras veniat, perendie foras feratur; |
| 38 | his legibus dare vis? cedo: nuptias adorna. |
| 39 | EUN. Cum maxima possum tibi, frater, dare dote; |
| 40 | sed est grandior natu: media est mulieris aetas. |
| 41 | eam si iubes, frater, tibi me poscere, poscam. |
| 42 | MEG. Num non vis me interrogare te? EUN. Immo, si quid vis, roga. |
| 43 | MEG. Post mediam aetatem qui media ducit uxorem domum, |
| 44 | si eam senex anum praegnatem fortuito fecerit, |
| 45 | quid dubitas, quin sit paratum nomen puero Postumus? |
| 46 | nunc ego istum, soror, laborem demam et deminuam tibi. |
| 47 | ego virtute deum et maiorum nostrum dives sum satis. |
| 48 | istas magnas factiones, animos, dotes dapsiles, |
| 49 | clamores, imperia, eburata vehicla, pallas, purpuram, |
| 50 | nil moror quae in servitutem sumptibus redigunt viros. |
| 51 | EUN. Dic mihi, quaeso, quis ea est, quam vis ducere uxorem? MEG. Eloquar. |
| 52 | nostin hunc senem Euclionem ex proximo pauperculum? |
| 53 | EUN. Novi, hominem haud malum mecastor. MEG. Eius cupio filiam |
| 54 | virginem mihi desponderi. verba ne facias, soror. |
| 55 | scio quid dictura es: hanc esse pauperem. haec pauper placet. |
| 56 | EUN. Di bene vortant. MEG. Idem ego spero. EUN. Quid me? num quid vis? MEG. Vale. |
| 57 | EUN. Et tu, frater. - MEG. Ego conveniam Euclionem, si domi est. |
| 58 | sed eccum <video>. nescio unde sese homo recipit domum. |