monumenta.ch > Isidorus > 5 > 5 > 12 > 6 > 21 > 12 > 5 > 9 > 26 > 3 > 3 > 19 > 14 > 8 > 1 > 3 > 7 > 3 > 4 > 10 > 3 > 8 > 5 > 4 > 7 > 5 > 16 > 2 > 1 > 1 > 9 > 1 > 1 > 3 > 3 > 22 > 67 > 3 > 28 > 12 > 20 > 3 > 6 > 11 > 8 > 11 > 4 > 1 > 5 > 2 > 18 > 1 > 3 > 2
Plautus, Aulularia, 1, Scaena I. Euclio Staphila <<<    

Plautus, Aulularia, 1, Scaena II. Euclio Staphila

1 EUCL. Nunc defaecato demum animo egredior domo,
2 postquam perspexi salva esse intus omnia.
3 redi nunciam intro atque intus serva. STAPH. Quippini?
4 ego intus servem? an ne quis aedes auferat?
5 nam hic apud nos nihil est aliud quaesti furibus,
6 ita inaniis sunt oppletae atque araneis.
7 EUCL. Mirum quin tua me causa faciat Iuppiter
8 Philippum regem aut Dareum, trivenefica.
9 araneas mihi ego illas servari volo.
10 pauper sum; fateor, patior; quod di dant fero.
11 abi intro, occlude ianuam. iam ego hic ero.
12 cave quemquam alienum in aedis intro miseris.
13 quod quispiam ignem quaerat, extingui volo,
14 ne causae quid sit quod te quisquam quaeritet.
15 nam si ignis vivet, tu extinguere extempulo.
16 tum aquam aufugisse dicito, si quis petet.
17 cultrum, securim, pistillum, mortarium,
18 quae utenda vasa semper vicini rogant,
19 fures venisse atque abstulisse dicito.
20 profecto in aedis meas me absente neminem
21 volo intro mitti. atque etiam hoc praedico tibi,
22 si Bona Fortuna veniat, ne intro miseris.
23 STAPH. Pol ea ipsa credo ne intro mittatur cavet,
24 nam ad aedis nostras numquam adit, quamquam prope est.
25 EUCL. Tace atque abi intro. STAPH. Taceo atque abeo. - EUCL. Occlude sis
26 fores ambobus pessulis. iam ego hic ero.
27 discrucior animi, quia ab domo abeundum est mihi.
28 nimis hercle invitus abeo. sed quid agam scio.
29 nam noster nostrae qui est magister curiae
30 dividere argenti dixit nummos in viros;
31 id si relinquo ac non peto, omnes ilico
32 me suspicentur, credo, habere aurum domi.
33 nam non est veri simile, hominem pauperem
34 pauxillum parvi facere quin nummum petat.
35 nam nunc cum celo sedulo omnis, ne sciant,
36 omnes videntur scire et me benignius
37 omnes salutant quam salutabant prius;
38 adeunt, consistunt, copulantur dexteras,
39 rogitant me ut valeam, quid agam, quid rerum geram.
40 nunc quo profectus sum ibo; postidea domum
41 me rursum quantum potero tantum recipiam.
Plautus HOME

bav1615.65 bnf16234.165

Plautus, Aulularia, 1, Scaena I. Euclio Staphila <<<    
monumenta.ch > Isidorus > 5 > 5 > 12 > 6 > 21 > 12 > 5 > 9 > 26 > 3 > 3 > 19 > 14 > 8 > 1 > 3 > 7 > 3 > 4 > 10 > 3 > 8 > 5 > 4 > 7 > 5 > 16 > 2 > 1 > 1 > 9 > 1 > 1 > 3 > 3 > 22 > 67 > 3 > 28 > 12 > 20 > 3 > 6 > 11 > 8 > 11 > 4 > 1 > 5 > 2 > 18 > 1 > 3 > 2

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik