Plautus, Aulularia, 0, IV. PROLOGUS. LAR FAMILIARIS
| 1 | Ne quis miretur qui sim, paucis eloquar. |
| 2 | ego Lar sum familiaris ex hac familia |
| 3 | unde exeuntem me aspexistis. hanc domum |
| 4 | iam multos annos est cum possideo et colo |
| 5 | patri avoque iam huius qui nunc hic habet. |
| 6 | sed mi avos huius obsecrans concredidit |
| 7 | thensaurum auri clam omnis: in medio foco |
| 8 | defodit, venerans me ut id servarem sibi. |
| 9 | is quoniam moritur - ita avido ingenio fuit - |
| 10 | numquam indicare id filio voluit suo, |
| 11 | inopemque optavit potius eum relinquere, |
| 12 | quam eum thensaurum commonstraret filio; |
| 13 | agri reliquit ei non magnum modum, |
| 14 | quo cum labore magno et misere viveret. |
| 15 | ubi is obiit mortem qui mihi id aurum credidit, |
| 16 | coepi observare, ecqui maiorem filius |
| 17 | mihi honorem haberet quam eius habuisset pater. |
| 18 | atque ille vero minus minusque impendio |
| 19 | curare minusque me impertire honoribus. |
| 20 | item a me contra factum est, nam item obiit diem. |
| 21 | is ex se hunc reliquit qui hic nunc habitat filium |
| 22 | pariter moratum ut pater avosque huius fuit. |
| 23 | huic filia una est. ea mihi cottidie |
| 24 | aut ture aut vino aut aliqui semper supplicat, |
| 25 | dat mihi coronas. eius honoris gratia |
| 26 | feci, thensaurum ut hic reperiret Euclio, |
| 27 | quo illam facilius nuptum, si vellet, daret. |
| 28 | nam eam compressit de summo adulescens loco. |
| 29 | is scit adulescens quae sit quam compresserit, |
| 30 | illa illum nescit, neque compressam autem pater. |
| 31 | eam ego hodie faciam ut hic senex de proxumo |
| 32 | sibi uxorem poscat. id ea faciam gratia, |
| 33 | quo ille eam facilius ducat qui compresserat. |
| 34 | et hic qui poscet eam sibi uxorem senex, |
| 35 | is adulescentis illius est avonculus, |
| 36 | qui illam stupravit noctu, Cereris vigiliis. |
| 37 | sed hic senex iam clamat intus ut solet. |
| 38 | anum foras extrudit, ne sit conscia. |
| 39 | credo aurum inspicere volt, ne subreptum siet. |