Plautus, Asinaria, 5, Scaena II. Artemona Parasitus Argyrippus Demaenetus Philaenium Grex
| 1 | ART. Ain tu meum virum hic potare, obsecro, cum filio |
| 2 | et ad amicam detulisse argenti viginti minas |
| 3 | meoque filio sciente id facere flagitium patrem? |
| 4 | PAR. Neque divini neque mi humani posthac quicquam accreduas, |
| 5 | Artemona, si huius rei me mendacem inveneris. |
| 6 | ART. At scelesta ego praeter alios meum virum frugi rata, |
| 7 | siccum, frugi, continentem, amantem uxoris maxume. |
| 8 | PAR. At nunc dehinc scito illum ante omnes minimi mortalem preti, |
| 9 | madidum, nihili, incontinentem atque osorem uxoris suae. |
| 10 | ART. Pol ni istaec vera essent, numquam faceret ea quae nunc facit. |
| 11 | PAR. Ego quoque hercle illum antehac hominem semper sum frugi ratus, |
| 12 | verum hoc facto sese ostendit, qui quidem cum filio |
| 13 | potet una atque una amicam ductet, decrepitus senex. |
| 14 | ART. Hoc ecastor est quod ille it ad cenam cottidie. |
| 15 | ait sese ire ad Archidemum, Chaeream, Chaerestratum, |
| 16 | Cliniam, Chremem, Cratinum, Diniam, Demosthenem: |
| 17 | is apud scortum corruptelae est liberis, lustris studet. |
| 18 | PAR. Quin tu illum iubes ancillas rapere sublimen domum? |
| 19 | ART. Tace modo. ne <ego> illum ecastor miserum habebo. PAR. Ego istuc scio, |
| 20 | ita fore illi dum quidem cum illo nupta eris. ART. Ego censeo. |
| 21 | eum etiam hominem in senatu dare operam aut clientibus, |
| 22 | ibi labore delassatum noctem totam stertere: |
| 23 | ille opere foris faciendo lassus noctu <ad me> advenit; |
| 24 | fundum alienum arat, incultum familiarem deserit. |
| 25 | is etiam corruptus porro suom corrumpit filium. |
| 26 | PAR. Sequere hac me modo, iam faxo ipsum hominem manifesto opprimas. |
| 27 | ART. Nihil ecastor est quod facere mavelim. PAR. Mane dum. ARGYR. Quid est? |
| 28 | PAR. Possis, si forte accubantem tuom virum conspexeris |
| 29 | cum corona amplexum amicam, si videas, cognoscere? |
| 30 | ARGYR. Possum ecastor. PAR. Em tibi hominem. ARGYR. Perii. PAR. Paulisper mane. |
| 31 | aucupemus ex insidiis clanculum quam rem gerant. |
| 32 | ARGYR. Quid modi, pater, amplexando facies? DEM. Fateor, gnate mi - |
| 33 | ARGYR. Quid fatere? DEM. Me ex amore huius corruptum oppido. |
| 34 | PAR. Audin quid ait? ART. Audio. DEM. Egon ut non domo uxori meae |
| 35 | subripiam in deliciis pallam quam habet, atque ad te deferam, |
| 36 | non edepol conduci possum vita uxoris annua. |
| 37 | PAR. Censen tu illum hodie primum ire adsuetum esse in ganeum? |
| 38 | ART. Ille ecastor suppilabat me, quod ancillas meas |
| 39 | suspicabar atque insontis miseras cruciabam. ARGYR. Pater, |
| 40 | iube dari vinum; iam dudum factum est cum primum bibi. |
| 41 | DEM. Da, puere, ab summo. age tu interibi ab infimo da savium. |
| 42 | ART. Perii misera, ut osculatur carnufex, capuli decus. |
| 43 | DEM. Edepol animam suaviorem aliquanto quam uxoris meae. |
| 44 | PHIL. Dic amabo, an fetet anima uxoris tuae? DEM. Nauteam |
| 45 | bibere malim, si necessum sit, quam illam oscularier. |
| 46 | ART. Ain tandem? edepol ne tu istuc cum malo magno tuo |
| 47 | Dixisti in me. sine, revenias modo domum, faxo ut scias |
| 48 | quid pericli sit dotatae uxori vitium dicere. |
| 49 | PHIL. Miser ecastor es. ART. Ecastor dignus est. ARGYR. Quid ais, pater? |
| 50 | ecquid matrem amas? DEM. Egone illam? nunc amo, quia non adest. |
| 51 | ARGYR. Quid cum adest? DEM. Periisse cupio. PAR. Amat homo hic te, ut praedicat. |
| 52 | ART. Ne illa ecastor faenerato funditat: nam si domum |
| 53 | redierit hodie, osculando ego ulciscar potissimum. |
| 54 | ARGYR. Iace, pater, talos, ut porro nos iaciamus. DEM. Maxime. |
| 55 | te, Philaenium, mihi atque uxoris mortem. hoc Venerium est. |
| 56 | pueri, plaudite et mi ob iactum cantharo mulsum date. |
| 57 | ART. Non queo durare. PAR. Si non didicisti fulloniam, |
| 58 | non mirandum est. *** in oculos invadi optumum est. |
| 59 | ART. Ego pol vivam et tu istaec hodie cum tuo magno malo |
| 60 | invocavisti. PAR. Ecquis currit pollictorem accersere? |
| 61 | ARGYR. Mater, salve. ART. Sat salutis. PAR. Mortuost Demaenetus. |
| 62 | tempus est subducere hinc me; pulchre hoc gliscit proelium. |
| 63 | ibo ad Diabolum, mandata dicam facta ut voluerit, |
| 64 | atque interea ut decumbamus suadebo, hi dum litigant. |
| 65 | poste demum huc cras adducam ad lenam, ut viginti minas |
| 66 | ei det, in partem hac amanti ut liceat ei potirier. |
| 67 | Argyrippus exorari spero poterit, ut sinat |
| 68 | sese alternas cum illo noctes hac frui. nam ni impetro, |
| 69 | regem perdidi: ex amore tantum est homini incendium. - |
| 70 | ART. Quid tibi hunc receptio ad te est meum virum? PHIL. Pol me quidem |
| 71 | miseram odio enicavit. ART. Surge, amator, i domum. |
| 72 | DEM. Nullus sum. ART. Immo es, ne nega, omnium <unus> pol nequissimus. |
| 73 | at etiam cubat cuculus. surge, amator, i domum. |
| 74 | DEM. Vae mihi. ART. Vera hariolare. surge, amator, i domum. |
| 75 | DEM. Abscede ergo paululum istuc. ART. Surge, amator, i domum. |
| 76 | DEM. Iam obsecro, uxor. ART. Nunc uxorem me esse meministi tuam? |
| 77 | modo, cum dicta in me ingerebas, odium, non uxor eram. |
| 78 | DEM. Totus perii. ART. Quid tandem? anima fetetne uxoris tuae? |
| 79 | DEM. Murram olet. ART. Iam subrupuisti pallam, quam scorto dares? |
| 80 | PHIL. Ecastor qui subrupturum pallam promisit tibi. |
| 81 | DEM. Non taces? ARGYR. Ego dissuadebam, mater. ART. Bellum filium. |
| 82 | istoscine patrem aequom est mores liberis largirier? |
| 83 | nilne te pudet? DEM. Pol, si aliud nil sit, tui me, uxor, pudet. |
| 84 | ART. Cano capite te cuculum uxor ex lustris rapit. |
| 85 | DEM. Non licet manere (cena coquitur) dum cenem modo? |
| 86 | ART. Ecastor cenabis hodie, ut dignus es, magnum malum. |
| 87 | DEM. Male cubandum est: iudicatum me uxor abducit domum. |
| 88 | ARGYR. Dicebam, pater, tibi, ne matri consuleres male. |
| 89 | PHIL. De palla memento, amabo. DEM. Iuben hanc hinc abscedere? |
| 90 | ART. I domum. PHIL. Da savium etiam prius quam abis. DEM. I in crucem. |
| 91 | PHIL. Immo intro potius. sequere hac me, mi anime. ARGYR. Ego vero sequor. |
| 92 | GREX. Hic senex si quid clam uxorem suo animo fecit volup, |
| 93 | neque novom neque mirum fecit nec secus quam alii solent; |
| 94 | nec quisquam est tam ingenio duro nec tam firmo pectore, |
| 95 | quin ubi quicque occasionis sit sibi faciat bene. |
| 96 | nunc si voltis deprecari huic seni ne vapulet, |
| 97 | remur impetrari posse, plausum si clarum datis. |