Plautus, Asinaria, 5, Scaena I. Argyrippus Demaenetus
| 1 | [ARGYR. Age decumbamus sis, pater. DEM. Ut iusseris, |
| 2 | mi gnate, ita fiet. ARGYR. Pueri, mensam adponite.] |
| 3 | DEM. Numquidnam tibi molestumst, gnate mi, si haec nunc mecum accubat? |
| 4 | ARGYR. Pietas, pater, oculis dolorem prohibet. quamquam ego istanc amo, |
| 5 | possum equidem inducere animum, ne aegre patiar quia tecum accubat. |
| 6 | DEM. Decet verecundum esse adulescentem, Argyrippe. ARGYR. Edepol, pater, |
| 7 | merito tuo facere possum. DEM. Age ergo, hoc agitemus convivium |
| 8 | vino ut sermone suavi. nolo ego metui, amari mavolo, |
| 9 | mi gnate, me abs te. ARGYR. Pol ego utrumque facio, ut aequom est filium. |
| 10 | DEM. Credam istuc, si esse te hilarum videro. ARGYR. An tu me tristem putas? |
| 11 | DEM. Putem ego, quem videam aeque esse maestum ut quasi dies si dicta sit? |
| 12 | ARGYR. Ne dixis istuc. |
| 13 | DEM. Ne sic fueris: ilico ego non dixero. |
| 14 | ARGYR. Em aspecta: rideo. DEM. Utinam male qui mihi volunt sic rideant. |
| 15 | ARGYR. Scio equidem quam ob rem me, pater, tu tristem credas nunc tibi: |
| 16 | quia istaec est tecum. atque ego quidem hercle ut verum tibi dicam, pater, |
| 17 | ea res me male habet; at non eo, quia tibi non cupiam quae velis; |
| 18 | verum istam amo. aliam tecum esse equidem facile possum perpeti. |
| 19 | DEM. At ego hanc volo. ARGYR. Ergo sunt quae exoptas: mihi quae ego exoptem volo. |
| 20 | DEM. Unum hunc diem perpetere, quoniam tibi potestatem dedi, |
| 21 | cum hac annum ut esses, atque amanti argenti feci copiam. |
| 22 | ARGYR. Em istoc me facto tibi devinxti. |
| 23 | DEM. Quin te ergo hilarum das mihi? |