monumenta.ch > Plautus > 2
Plautus, Asinaria, 4, Scaena I. Diabolus Parasitus <<<    

Plautus, Asinaria, 4, Scaena II. Diabolus Parasitus

1 DIAB. Sequere hac. egone haec patiar aut taceam? emori
2 me malim, quam haec non eius uxori indicem.
3 ain tu? apud amicam munus adulescentuli
4 fungare, uxori excuses te et dicas senem?
5 praeripias scortum amanti atque argentum obicias
6 lenae? suppiles clam domi uxorem tuam?
7 suspendam potius me, quam tu haec tacita auferas.
8 iam quidem hercle ad illam hinc ibo, quam tu propediem,
9 nisi quidem illa ante occupassit te, effliges scio,
10 luxuriae sumptus suppeditare ut possies.
11 PAR. Ego sic faciundum censeo: me honestiust,
12 quam te palam hanc rem facere, ne illa existimet
13 amoris causa percitum id fecisse te
14 magis quam sua causa. DIAB. At pol qui dixti rectius.
15 tu ergo fac ut illi turbas lites concias;
16 cum suo sibi gnato unam ad amicam de die
17 potare, illam expilare <narra>. PAR. Ne mone,
18 ego istud curabo. - DIAB. At ego te opperiar domi. -
Plautus HOME

bav1615.61 bnf16234.90

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik