monumenta.ch > Plautus > 3
Plautus, Asinaria, 3, Scaena II. Libanus Leonida <<<    

Plautus, Asinaria, 3, Scaena III. Argyrippus Philaenium Libanus Leonida

1 ARGYR. Cur me retentas? PHIL. Quia tui amans abeuntis egeo.
2 ARGYR. Vale. PHIL. Aliquanto amplius valerem, si hic maneres.
3 ARGYR. Salve. PHIL. Salvere me iubes, quoi tu abiens offers morbum.
4 ARGYR. Mater supremam mihi tua dixit, domum ire iussit.
5 PHIL. Acerbum funus filiae faciet, si te carendum est.
6 LIB. Homo hercle hinc exclusust foras. LEON. Ita res est. ARGYR. Mitte quaeso.
7 PHIL. Quo nunc abis? quin tu hic manes? ARGYR. Nox, si voles, manebo.
8 LIB. Audin hunc opera ut largus est nocturna? nunc enim esse
9 negotiosum interdius videlicet Solonem,
10 leges ut conscribat, quibus se populus teneat. gerrae!
11 qui sese parere apparent huius legibus, profecto
12 numquam bonae frugi sient, dies noctesque potent.
13 LEON. Ne iste hercle ab ista non pedem discedat, si licessit,
14 qui nunc festinat atque ab hac minatur sese abire.
15 LIB. Sermoni iam finem face tuo, huius sermonem accipiam.
16 ARGYR. Vale. PHIL. Quo properas? ARGYR. Bene vale, apud Orcum te videbo.
17 nam equidem me iam quantum potest a vita abiudicabo.
18 PHIL. Cur tu, obsecro, immerito meo me morti dedere optas?
19 ARGYR. Ego te? quam si intellegam deficere vita, iam ipse
20 vitam meam tibi largiar et de mea ad tuam addam.
21 PHIL. Cur ergo minitaris mihi, te vitam esse amissurum?
22 nam quid me facturam putas, si istuc quod dicis faxis?
23 mihi certum est facere in me omnia eadem quae tu in te faxis.
24 ARGYR. Oh melle dulci dulcior tu es. PHIL. Certe enim tu vita es mi.
25 complectere. ARGYR. Facio lubens. PHIL. Utinam sic efferamur.
26 LEON. O Libane, uti miser est homo qui amat. LIB. Immo hercle vero,
27 qui pendet multo est miserior. LEON. Scio qui periclum feci.
28 circum sistamus, alter hinc, hinc alter appellemus.
29 ere, salve. sed num fumus est haec mulier quam amplexare?
30 ARGYR. Quidum? LEON. Quia oculi sunt tibi lacrumantes, eo rogavi.
31 ARGYR. Patronus qui vobis fuit futurus, perdidistis.
32 LEON. Equidem hercle nullum perdidi, ideo quia numquam ullum habui.
33 LIB. Philaenium, salve. PHIL. Dabunt di quae velitis vobis.
34 LIB. Noctem tuam et vini cadum velim, si optata fiant.
35 ARGYR. Verbum cave faxis, verbero. LIB. Tibi equidem, non mihi opto.
36 ARGYR. Tum tu igitur loquere quod lubet. LIB. Hunc hercle verberare.
37 LEON. Quisnam istuc adcredat tibi, cinaede calamistrate?
38 tun verberes, qui pro cibo habeas te verberari?
39 ARGYR. Ut vostrae fortunae meis praecedunt, Libane, longe,
40 qui hodie numquam ad vesperum vivam. LIB. Quapropter, quaeso?
41 ARGYR. Quia ego hanc amo et haec me amat, huic quod dem nusquam quicquam est,
42 hinc med amantem ex aedibus eiecit huius mater.
43 argenti viginti minae me ad mortem appulerunt,
44 quas hodie adulescens Diabolus ipsi daturus dixit,
45 ut hanc ne quoquam mitteret nisi ad se hunc annum totum.
46 videtin viginti minae quid pollent quidve possunt?
47 ille qui illas perdit salvos est, ego qui non perdo pereo.
48 LIB. Iam dedit argentum? ARGYR. Non dedit. LIB. Bono animo es, ne formida.
49 LEON. Secede huc, Libane, te volo. LIB. Si quid vis. ARGYR. Obsecro vos,
50 eadem istac opera suaviust complexos fabulari.
51 LIB. Non omnia eadem aeque omnibus, ere, suavia esse scito:
52 vobis est suave amantibus complexos fabulari,
53 ego complexum huius nil moror, meum autem hic aspernatur.
54 proinde istud facias ipse quod faciamus nobis suades.
55 ARGYR. Ego vero, et quidem edepol lubens. interea, si videtur,
56 concedite istuc. LEON. Vin erum deludi? LIB. Dignust sane.
57 LEON. Vin faciam ut te Philaenium praesente hoc amplexetur?
58 LIB. Cupio hercle. LEON. Sequere hac. ARGYR. Ecquid est salutis? satis locuti.
59 LEON. Auscultate atque operam date et mea dicta devorate.
60 primum omnium servos tuos nos esse non negamus;
61 sed tibi si viginti minae argenti proferentur,
62 quo nos vocabis nomine? ARGYR. Libertos. LEON. Non patronos?
63 ARGYR. Id potius. LEON. Viginti minae hic insunt in crumina,
64 has ego, si vis, tibi dabo. ARGYR. Di te servassint semper,
65 custos erilis, decus popli, thensaurus copiarum,
66 salus interioris corporis amorisque imperator.
67 hic pone, hic istam colloca cruminam in collo plane.
68 LEON. Nolo ego te, qui erus sis, mihi onus istuc sustinere.
69 ARGYR. Quin tu labore liberas te atque istam imponis in me?
70 LEON. Ego baiulabo, tu, ut decet dominum, ante me ito inanis.
71 ARGYR. Quid nunc? LEON. Quid est? ARGYR. Quin tradis huc cruminam pressatum umerum?
72 LEON. Hanc, cui daturus hanc, iube petere atque orare mecum.
73 nam istuc proclive est, quo iubes me plane collocare.
74 PHIL. Da, meus ocellus, mea rosa, mi anime, mea voluptas,
75 Leonida, argentum mihi, ne nos diiunge amantis.
76 LEON. Dic me igitur tuom passerculum, gallinam, coturnicem,
77 agnellum, haedillum me tuom dic esse vel vitellum,
78 prehende auriculis, compara labella cum labellis.
79 ARGYR. Ten osculetur, verbero? LEON. Quam vero indignum visum est?
80 at qui pol hodie non feres, ni genua confricantur.
81 ARGYR. Quidvis egestas imperat: fricentur. dan quod oro?
82 PHIL. Age, mi Leonida, obsecro, fer amanti ero salutem,
83 redime istoc beneficio te ab hoc, et tibi eme hunc isto argento.
84 LEON. Nimis bella es atque amabilis, et si hoc meum esset, hodie
85 numquam me orares quin darem: illum te orare meliust,
86 illic hanc mihi servandam dedit. ei sane bella belle.
87 cape hoc sis, Libane. ARGYR. Furcifer, etiam me delusisti?
88 LEON. Numquam hercle facerem, genua ni tam nequiter fricares.
89 age sis tu in partem nunciam hunc delude atque amplexare hanc.
90 LIB. Taceas, me spectes. ARGYR. Quin ad hunc, Philaenium, adgredimur,
91 virum quidem pol optimum et non similem furis huius?
92 LIB. Inambulandum est: nunc mihi vicissim supplicabunt.
93 ARGYR. Quaeso hercle, Libane, sis erum tuis factis sospitari,
94 da mi istas viginti minas. vides me amantem egere.
95 LIB. Videbitur. factum volo. redito huc conticinno.
96 nunc istanc tantisper iube petere atque orare mecum.
97 PHIL. Amandone exorarier vis ted an osculando?
98 LIB. Enim vero utrumque. PHIL. Ergo, obsecro, et tu utrumque nostrum serva.
99 ARGYR. O Libane, mi patrone, mi trade istuc. magis decorumst
100 libertum potius quam patronum onus in via portare.
101 PHIL. Mi Libane, ocellus aureus, donum decusque amoris,
102 amabo, faciam quod voles, da istuc argentum nobis.
103 LIB. Dic igitur med aniticulam, columbam vel catellum,
104 hirundinem, monerulam, passerculum putillum,
105 fac proserpentem bestiam me, duplicem ut habeam linguam,
106 circumda torquem brachiis, meum collum circumplecte.
107 ARGYR. Ten complectatur, carnufex? LIB. Quam vero indignus videor?
108 ne istuc nequiquam dixeris tam indignum dictum in me,
109 vehes pol hodie me, si quidem hoc argentum ferre speres.
110 ARGYR. Ten ego veham? LIB. Tun hoc feras argentum aliter a me?
111 ARGYR. Perii hercle. si verum quidem et decorum erum vehere servom,
112 inscende. LIB. Sic isti solent superbi subdomari.
113 asta igitur, ut consuetus es puer olim. scin ut dicam?
114 em sic. abi, laudo, nec te equo magis est equos ullus sapiens.
115 ARGYR. Inscende actutum. LIB. Ego fecero. hem quid istuc est? ut tu incedis?
116 demam hercle iam de hordeo, tolutim ni badizas.
117 ARGYR. Amabo, Libane, iam sat est. LIB. Numquam hercle hodie exorabis.
118 nam iam calcari quadrupedo agitabo advorsum clivom,
119 postidea ad pistores dabo, ut ibi cruciere currens.
120 asta ut descendam nunciam in proclivi, quamquam nequam es.
121 ARGYR. Quid nunc, amabo? quoniam, ut est libitum, nos delusistis,
122 datisne argentum? LIB. Si quidem mihi statuam et aram statuis
123 atque ut deo mi hic immolas bovem: nam ego tibi Salus sum.
124 LEON. Etiam tu, ere, istunc amoves abs te atque ipse me adgredere
125 atque illa, sibi quae hic iusserat, mihi statuis supplicasque?
126 ARGYR. Quem te autem divom nominem? LEON. Fortunam, atque Obsequentem.
127 ARGYR. Iam istoc es melior. LIB. An quid est homini Salute melius?
128 ARGYR. Licet laudem Fortunam, tamen ut ne Salutem culpem.
129 PHIL. Ecastor ambae sunt bonae. ARGYR. Sciam ubi boni quid dederint.
130 LEON. Opta id quod ut contingat tibi vis. ARGYR. Quid si optaro? LEON. Eveniet.
131 ARGYR. Opto annum hunc perpetuom mihi huius operas. LEON. Impetrasti.
132 ARGYR. Ain vero? LEON. Certe inquam. LI. Ad me adi vicissim atque experire.
133 exopta id quod vis maxime tibi evenire: fiet.
134 ARGYR. Quid ego aliud exoptem amplius nisi illud cuius inopiast,
135 viginti argenti commodas minas, huius quas dem matri.
136 LIB. Dabuntur, animo sis bono face, exoptata optingent.
137 ARGYR. Ut consuevere, homines Salus frustratur et Fortuna.
138 LEON. Ego caput huic argento fui hodie reperiundo.
139 LIB. Ego pes fui. ARGYR. Quin nec caput nec pes sermoni apparet.
140 nec quid dicatis scire nec me cur ludatis possum.
141 LIB. Satis iam delusum censeo. nunc rem ut est eloquamur.
142 animum, Argyrippe, advorte sis. pater nos ferre hoc iussit
143 argentum ad ted. ARGYR. Ut temperi opportuneque attulistis.
144 LIB. Hic inerunt viginti minae bonae, mala opera partae;
145 has tibi nos pactis legibus dare iussit. ARGYR. Quid id est, quaeso?
146 LIB. Noctem huius et cenam sibi ut dares. ARGYR. Iube advenire quaeso:
147 meritissimo eius quae volet faciemus, qui hosce amores
148 nostros dispulsos compulit. LEON. <Patierin, Argyrippe, >
149 patrem hanc amplexari tuom? ARGYR. Haec faciet facile ut patiar.
150 Leonida, curre obsecro, patrem huc orato ut veniat.
151 LEON. Iam dudum est intus. ARGYR. Hac quidem non venit. LEON. Angiporto
152 illac per hortum circum iit clam, ne quis se videret
153 huc ire familiarium: ne uxor resciscat metuit.
154 de argento si mater tua sciat ut sit factum - ARGYR. Heia,
155 bene dicite. LIB. Ite intro cito. ARGYR. Valete. - LEON. Et vos amate.
Plautus HOME

bav1615.57 bnf16234.81

Plautus, Asinaria, 3, Scaena II. Libanus Leonida <<<    
monumenta.ch > Plautus > 3

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik