Plautus, Asinaria, 2, Scaena III. Mercator Libanus
| 1 | MERC. Ut demonstratae sunt mihi, hasce aedis esse oportet, |
| 2 | Demaenetus ubi dicitur habitare. i, puere, pulta |
| 3 | atque atriensem Sauream, si est intus, evocato huc. |
| 4 | LIB. Quis nostras sic frangit fores? ohe, inquam, si quid audis. |
| 5 | MERC. Nemo etiam tetigit. sanun es? LIB. At censebam attigisse |
| 6 | propterea, huc quia habebas iter. nolo ego fores conservas |
| 7 | meas a te verberarier. sane ego sum amicus nostris. |
| 8 | MERC. Pol haud periclum est, cardines ne foribus effringantur, |
| 9 | si istoc exemplo omnibus qui quaerunt respondebis. |
| 10 | LIB. Ita haec morata est ianua: extemplo ianitorem |
| 11 | clamat, procul si quem videt ire ad se calcitronem. |
| 12 | sed quid venis? quid quaeritas? MERC. Demaenetum volebam. |
| 13 | LIB. Si sit domi, dicam tibi. MERC. Quid eius atriensis? |
| 14 | LIB. Nihilo mage intus est. MERC. Ubi est? LIB. Ad tonsorem ire dixit. |
| 15 | MERC. Conveni. sed post non redit? LIB. Non edepol. quid volebas? |
| 16 | MERC. Argenti viginti minas, si adesset, accepisset. |
| 17 | LIB. Qui pro istuc? MERC. Asinos vendidit Pellaeo mercatori |
| 18 | mercatu. LIB. Scio. tu id nunc refers? iam hic credo eum adfuturum. |
| 19 | MERC. Qua facie voster Saurea est? si is est, iam scire potero. |
| 20 | LIB. Macilentis malis, rufulus aliquantum, ventriosus, |
| 21 | truculentis oculis, commoda statura, tristi fronte. |
| 22 | MERC. Non potuit pictor rectius describere eius formam. |
| 23 | LIB. Atque hercle ipsum adeo contuor, quassanti capite incedit. |
| 24 | quisque obviam huic occesserit irato, vapulabit. |
| 25 | MERC. Siquidem hercle Aeacidinis minis animisque expletus incedit, |
| 26 | si med iratus tetigerit, iratus vapulabit. |