Plautus, Asinaria, 2, Scaena I. Libanus
| 1 | LIB. Hercle vero, Libane, nunc te meliust expergiscier |
| 2 | atque argento comparando fingere fallaciam. |
| 3 | iam diu est factum quom discesti ab ero atque abiisti ad forum, |
| 4 | [igitur inveniundo argento ut fingeres fallaciam.] |
| 5 | ibi tu ad hoc diei tempus dormitasti in otio. |
| 6 | quin tu abs te socordiam omnem reice et segnitiem amove |
| 7 | atque ad ingenium vetus versutum te recipis tuom. |
| 8 | serva erum, cave tu idem faxis alii quod servi solent, |
| 9 | qui ad eri fraudationem callidum ingenium gerunt. |
| 10 | unde sumam? quem intervortam? quo hanc celocem conferam? |
| 11 | impetritum, inauguratumst: quovis admittunt aves, |
| 12 | picus et cornix ab laeva, corvos parra ab dextera |
| 13 | consuadent; certum herclest vostram consequi sententiam. |
| 14 | sed quid hoc, quod picus ulmum tundit? non temerariumst. |
| 15 | certe hercle ego quantum ex augurio eius pici intellego, |
| 16 | aut mihi in mundo sunt virgae aut atriensi Saureae. |
| 17 | sed quid illuc, quod exanimatus currit huc Leonida? |
| 18 | metuo quom illic obscaevavit meae falsae fallaciae. |