Plautus, Asinaria, 1, Scaena III. Cleareta Argyrippus
| 1 | CLEAR. Unum quodque istorum verbum nummis Philippis aureis |
| 2 | non potest auferre hinc a me si quis emptor venerit; |
| 3 | nec recte quae tu in nos dicis, aurum atque argentum merumst: |
| 4 | fixus hic apud nos est animus tuos clavo Cupidinis. |
| 5 | remigio veloque quantum poteris festina et fuge: |
| 6 | quam magis te in altum capessis, tam aestus te in portum refert. |
| 7 | ARGYR. Ego pol istum portitorem privabo portorio; |
| 8 | ego te dehinc ut merita es de me et mea re tractare exsequar, |
| 9 | quom tu med ut meritus sum non tractas atque eicis domo. |
| 10 | CLEAR. Magis istuc percipimus lingua dici, quam factis fore. |
| 11 | ARGYR. Solus solitudine ego ted atque ab egestate abstuli; |
| 12 | solus si ductem, referre gratiam numquam potes. |
| 13 | CLEAR. Solus ductato, si semper solus quae poscam dabis; |
| 14 | semper tibi promissum habeto hac lege, dum superes datis. |
| 15 | ARGYR. Qui modus dandi? nam numquam tu quidem expleri potes; |
| 16 | modo quom accepisti, haud multo post aliquid quod poscas paras. |
| 17 | CLEAR. Quid modist ductando, amando? numquamne expleri potes? |
| 18 | modo remisisti, continuo iam ut remittam ad te rogas. |
| 19 | ARGYR. Dedi equidem quod mecum egisti. CLEAR. Et tibi ego misi mulierem: |
| 20 | par pari datum hostimentumst, opera pro pecunia. |
| 21 | ARGYR. Male agis mecum. CLEAR. Quid me accusas, si facio officium meum? |
| 22 | nam neque fictum usquamst neque pictum neque scriptum in poematis |
| 23 | ubi lena bene agat cum quiquam amante, quae frugi esse volt. |
| 24 | ARGYR. Mihi quidem te parcere aequomst tandem, ut tibi durem diu. |
| 25 | CLEAR. Non tu scis? quae amanti parcet, eadem sibi parcet parum. |
| 26 | quasi piscis, itidemst amator lenae: nequam est, nisi recens; |
| 27 | is habet sucum, is suavitatem, eum quo vis pacto condias, |
| 28 | vel patinarium vel assum, verses quo pacto lubet: |
| 29 | is dare volt, is se aliquid posci, nam ibi de pleno promitur; |
| 30 | neque ille scit quid det, quid damni faciat: illi rei studet. |
| 31 | volt placere sese amicae, volt mihi, volt pedisequae, |
| 32 | volt famulis, volt etiam ancillis; et quoque catulo meo |
| 33 | subblanditur novos amator, se ut quom videat gaudeat. |
| 34 | vera dico: ad suom quemque hominem quaestum esse aequomst callidum. |
| 35 | ARGYR. Perdidici istaec esse vera damno cum magno meo. |
| 36 | CLEAR. Si ecastor nunc habeas quod des, alia verba praehibeas; |
| 37 | nunc quia nihil habes, maledictis te eam ductare postulas. |
| 38 | ARGYR. Non meum est. CLEAR. Nec meum quidem edepol, ad te ut mittam gratiis. |
| 39 | verum aetatis atque honoris gratia hoc fiet tui, |
| 40 | quia nobis lucro fuisti potius quam decori tibi: |
| 41 | si mihi dantur duo talenta argenti numerata in manum, |
| 42 | hanc tibi noctem honoris causa gratiis dono dabo. |
| 43 | ARGYR Quid si non est? CLEAR. Tibi non esse credam, illa alio ibit tamen. |
| 44 | ARGYR. Ubi illaec quae dedi ante? CLEAR. Abusa. nam si ea durarent mihi, |
| 45 | mulier mitteretur ad te, numquam quicquam poscerem. |
| 46 | diem aquam solem lunam noctem, haec argento non emo: |
| 47 | ceterum quae volumus uti Graeca mercamur fide. |
| 48 | quom a pistore panem petimus, vinum ex oenopolio, |
| 49 | si aes habent, dant mercem: eadem nos discipulina utimur. |
| 50 | semper oculatae manus sunt nostrae, credunt quod vident. |
| 51 | vetus est: 'nihili coactiost' - scis cuius. non dico amplius. |
| 52 | ARGYR. Aliam nunc mi orationem despoliato praedicas, |
| 53 | longe aliam, inquam, praebes nunc atque olim, quom dabam, |
| 54 | aliam atque olim, quom inliciebas me ad te blande ac benedice. |
| 55 | tum mi aedes quoque arridebant, cum ad te veniebam, tuae; |
| 56 | me unice unum ex omnibus te atque illam amare aibas mihi; |
| 57 | ubi quid dederam, quasi columbae pulli in ore ambae meo |
| 58 | usque eratis, meo de studio studia erant vostra omnia, |
| 59 | usque adhaerebatis: quod ego iusseram, quod volueram |
| 60 | faciebatis, quod nolebam ac votueram, de industria |
| 61 | fugiebatis, neque conari id facere audebatis prius. |
| 62 | nunc neque quid velim neque nolim facitis magni, pessumae. |
| 63 | CLEAR. Non tu scis? hic noster quaestus aucupi simillimust. |
| 64 | auceps quando concinnavit aream, offundit cibum; |
| 65 | aves adsuescunt: necesse est facere sumptum qui quaerit lucrum; |
| 66 | saepe edunt: semel si sunt captae, rem solvont aucupi. |
| 67 | itidem hic apud nos: |
| 68 | aedes nobis area est, auceps sum ego, |
| 69 | esca est meretrix, lectus inlex est, amatores aves; |
| 70 | bene salutando consuescunt, compellando blanditer, |
| 71 | osculando, oratione vinnula, venustula. |
| 72 | si papillam pertractavit, haud est ab re aucupis; |
| 73 | savium si sumpsit, sumere eum licet sine retibus. |
| 74 | haecine te esse oblitum, in ludo qui fuisti tam diu? |
| 75 | ARGYR. Tua ista culpa est, quae discipulum semidoctum abs te amoves. |
| 76 | CLEAR. Remeato audacter, mercedem si eris nactus: nunc abi. |
| 77 | ARGYR. Mane, mane, audi. dic, quid me aequom censes pro illa tibi dare, |
| 78 | annum hunc ne cum quiquam alio sit? CLEAR. Tene? viginti minas; |
| 79 | atque ea lege: si alius ad me prius attulerit, tu vale. |
| 80 | ARGYR. At ego est etiam prius quam abis quod volo loqui. CLEAR. Dic quod lubet. |
| 81 | ARGYR. Non omnino iam perii, est relicuom quo peream magis. |
| 82 | habeo unde istuc tibi quod poscis dem; sed in leges meas |
| 83 | dabo, uti scire possis, perpetuom annum hunc mihi uti serviat |
| 84 | nec quemquam interea alium admittat prorsus quam me ad se virum. |
| 85 | CLEAR. Quin, si tu voles, domi servi qui sunt castrabo viros. |
| 86 | postremo ut voles nos esse, syngraphum facito adferas; |
| 87 | ut voles, ut tibi lubebit, nobis legem imponito: |
| 88 | modo tecum una argentum adferto, facile patiar cetera. |
| 89 | portitorum simillumae sunt ianuae lenoniae: |
| 90 | si adfers, tum patent, si non est quod des, aedes non patent. - |
| 91 | ARGYR. Interii, si non invenio ego illas viginti minas, |
| 92 | et profecto, nisi illud perdo argentum, pereundum est mihi. |
| 93 | nunc pergam ad forum atque experiar opibus, omni copia, |
| 94 | supplicabo, exobsecrabo ut quemque amicum videro, |
| 95 | dignos indignos adire atque experiri certumst mihi, |
| 96 | nam si mutuas non potero, certumst sumam faenore. - |