monumenta.ch > Suetonius > 35 > 45 > 41 > 6 > 33 > 48 > 2 > 2 > 7 > 9 > 2 > 8 > 3 > 2 > 4 > 7 > 32 > 5 > 2 > 3 > 1 > 2 > 1
>>> Plautus, Asinaria, 1, Scaena II. Argyrippus

Plautus, Asinaria, 1, Scaena I. Libanus Demaenetus

1 LIB. Sicut tuom vis unicum gnatum tuae
2 superesse vitae sospitem et superstitem,
3 ita ted obtestor per senectutem tuam
4 perque illam, quam tu metuis, uxorem tuam,
5 si quid med erga hodie falsum dixeris,
6 ut tibi superstes uxor aetatem siet
7 atque illa viva vivos ut pestem oppetas.
8 DEM. Per Dium Fidium quaeris: iurato mihi
9 video necesse esse eloqui quidquid roges.
10 [ita me obstinate adgressus, ut non audeam
11 profecto, percontanti quin promam omnia.]
12 proinde actutum istuc quid sit quod scire expetis
13 eloquere: ut ipse scibo, te faciam ut scias.
14 LIB. Dic obsecro hercle serio quod te rogem,
15 cave mihi mendaci quicquam. DEM. Quin tu ergo rogas?
16 LIB. Num me illuc ducis, ubi lapis lapidem terit?
17 DEM. Quid istuc est? aut ubi istuc est terrarum loci?
18 LIB. [Ubi flent nequam homines, qui polentam pinsitant.]
19 apud fustitudinas, ferricrepinas insulas,
20 ubi vivos homines mortui incursant boves.
21 DEM. Modo pol percepi, Libane, quid istuc sit loci:
22 ubi fit polenta, te fortasse dicere. LIB. Ah,
23 neque hercle ego istuc dico nec dictum volo,
24 teque obsecro hercle ut quae locutus despuas.
25 DEM. Fiat, geratur mos tibi. LIB. Age, age usque excrea.
26 DEM. Etiamne? LIB. Age quaeso hercle usque ex penitis faucibus.
27 etiam amplius. DEM. Nam quo usque? LIB. Usque ad mortem volo.
28 DEM. Cave sis malam rem. LIB. Uxoris dico, non tuam.
29 DEM. Dono te ob istuc dictum,
30 ut expers sis metu.
31 LIB. Di tibi dent quaecumque optes. DEM. Redde operam mihi.
32 cur hoc ego ex te quaeram? aut cur miniter tibi
33 propterea quod me non scientem feceris?
34 aut cur postremo filio suscenseam,
35 patres ut faciunt ceteri? LIB. Quid istuc novi est?
36 demiror quid sit et quo evadat sum in metu.
37 DEM. Equidem scio iam, filius quod amet meus
38 istanc meretricem e proxumo Philaenium.
39 estne hoc ut dico, Libane? LIB. Rectam instas viam.
40 ea res est. sed eum morbus invasit gravis.
41 DEM. Quid morbi est? LIB. Quia non suppetunt dictis data.
42 DEM. Tune es adiutor nunc amanti filio?
43 LIB. Sum vero, et alter noster est Leonida.
44 DEM. Bene hercle facitis et a me initis gratiam.
45 verum meam uxorem, Libane, nescis qualis sit?
46 LIB. Tu primus sentis, nos tamen in pretio sumus.
47 DEM. Fateor eam esse importunam atque incommodam.
48 LIB. Posterius istuc dicis quam credo tibi.
49 DEM. Omnes parentes, Libane, liberis suis,
50 qui mi auscultabunt, facient obsequellam
51 quippe qui mage amico utantur gnato et benevolo.
52 atque ego me id facere studeo, volo amari a meis;
53 volo me patris mei similem, qui causa mea
54 nauclerico ipse ornatu per fallaciam
55 quam amabam abduxit ab lenone mulierem;
56 neque puduit eum id aetatis sycophantias
57 struere et beneficiis me emere gnatum suom sibi.
58 eos me decretumst persequi mores patris.
59 nam me hodie oravit Argyrippus filius,
60 uti sibi amanti facerem argenti copiam;
61 et id ego percupio obsequi gnato meo.
62 [volo amori obsecutum illius, volo amet me patrem.]
63 quamquam illum mater arte contenteque habet,
64 patres ut consueverunt: ego mitto omnia haec.
65 praesertim quom is me dignum quoi concrederet
66 habuit, me habere honorem eius ingenio decet;
67 quom me adiit, ut pudentem gnatum aequomst patrem,
68 cupio esse amicae quod det argentum suae.
69 LIB. Cupis id quod cupere te nequiquam intellego.
70 dotalem servom Sauream uxor tua
71 adduxit, cui plus in manu sit quam tibi.
72 DEM. Argentum accepi, dote imperium vendidi.
73 nunc verba in pauca conferam quid te velim.
74 viginti iam usust filio argenti minis:
75 face id ut paratum iam sit. LIB. Unde gentium?
76 DEM. Me defraudato. LIB. Maxumas nugas agis:
77 nudo detrahere vestimenta me iubes.
78 defraudem te ego? age sis, tu sine pennis vola.
79 tene ego defraudem, cui ipsi nihil est in manu,
80 nisi quid tu porro uxorem defraudaveris?
81 DEM. Qua me, qua uxorem, qua tu servom Sauream
82 potes, circumduce, aufer; promitto tibi
83 non offuturum, si id hodie effeceris.
84 LIB. Iubeas una opera me piscari in aere,
85 venari autem rete iaculo in medio mari.
86 DEM. Tibi optionem sumito Leonidam,
87 fabricare quidvis, quidvis comminiscere:
88 perficito, argentum hodie ut habeat filius,
89 amicae quod det. LIB. Quid ais tu, Demaenete?
90 DEM. Quid <vis>? LIB. Si forte in insidias devenero,
91 tun redimes me, si me hostes interceperint?
92 DEM. Redimam. LIB. Tum tu igitur aliud cura quid lubet.
93 ego eo ad forum, nisi quid vis. DEM. Ei, bene ambula.
94 atque audin etiam? LIB. Ecce. DEM. Si quid te volam,
95 ubi eris? LIB. Ubicumque libitum erit animo meo.
96 profecto nemo est quem iam dehinc metuam mihi
97 ne quid nocere possit, cum tu mihi tua
98 oratione omnem animum ostendisti tuom.
99 quin te quoque ipsum facio haud magni, si hoc patro.
100 pergam quo occepi atque ibi consilia exordiar.
101 DEM. Audin tu? apud Archibulum ego ero argentarium.
102 LIB. Nempe in foro? DEM. Ibi, si quid opus fuerit. LIB. Meminero. -
103 DEM. Non esse servos peior hoc quisquam potest
104 nec magis versutus nec quo ab caveas aegrius.
105 eidem homini, si quid recte curatum velis,
106 mandes: moriri sese misere mavolet,
107 quam non perfectum reddat quod promiserit.
108 nam ego illud argentum tam paratum filio
109 scio esse quam me hunc scipionem contui.
110 sed quid ego cesso ire ad forum, quo inceperam?
111 *** atque ibi manebo apud argentarium. -
Plautus HOME

bav1615.45 bnf16234.58

>>> Plautus, Asinaria, 1, Scaena II. Argyrippus
monumenta.ch > Suetonius > 35 > 45 > 41 > 6 > 33 > 48 > 2 > 2 > 7 > 9 > 2 > 8 > 3 > 2 > 4 > 7 > 32 > 5 > 2 > 3 > 1 > 2 > 1

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik