monumenta.ch > Plautus > 4 > 5 > 22 > 20 > 1 > 6 > 2 > 15 > 8 > 6 > 6 > 2 > 3 > 2 > 24 > 9 > 18 > 1 > 6 > 7 > 2 > 1 > 1 > 15 > 6 > 3 > 1 > 1 > 9 > 2 > 2 > 8 > 18 > 9 > 9 > 2 > 1 > 2 > 5 > 9 > 4 > 3 > 23 > 2
Plautus, Amphitruo, 5, Scaena I. Bromia Amphitruo <<<     >>> Scaena III. Amphitruo

Plautus, Amphitruo, 5, Scaena II. Iuppiter

1 IUPP. Bono animo es, adsum auxilio, Amphitruo, tibi et tuis:
2 nihil est quod timeas. hariolos, haruspices
3 mitte omnes; quae futura et quae facta eloquar,
4 multo adeo melius quam illi, quom sum Iuppiter.
5 primum omnium Alcumenae usuram corporis
6 cepi, et concubitu gravidam feci filio.
7 tu gravidam item fecisti, cum in exercitum
8 profectus: uno partu duos peperit simul.
9 eorum alter, nostro qui est susceptus semine,
10 suis factis te immortali adficiet gloria.
11 tu cum Alcumena uxore antiquam in gratiam
12 redi: haud promeruit quam ob rem vitio vorteres;
13 mea vi subactast facere. ego in caelum migro. -
Plautus HOME

bav1615.45 bnf16234.56