Plautus, Amphitruo, 5, Scaena I. Bromia Amphitruo
| 1 | BROM. Spes atque opes vitae meae iacent sepultae in pectore, |
| 2 | neque ullast confidentia iam in corde, quin amiserim; |
| 3 | ita mihi videntur omnia, mare terra caelum, consequi, |
| 4 | iam ut opprimar, ut enicer. me miseram, quid agam nescio. |
| 5 | ita tanta mira in aedibus sunt facta. vae miserae mihi, |
| 6 | animo malest, aquam velim. corrupta sum atque absumpta sum. |
| 7 | caput dolet, neque audio, nec oculis prospicio satis, |
| 8 | nec me miserior femina est neque ulla videatur magis. |
| 9 | ita erae meae hodie contigit. nam ubi parturit, deos sibi invocat, |
| 10 | strepitus, crepitus, sonitus, tonitrus: ut subito, ut propere, ut valide tonuit! |
| 11 | ubi quisque institerat, concidit crepitu. ibi nescio quis maxuma |
| 12 | voce exclamat: ?Alcumena, adest auxilium, ne time: |
| 13 | et tibi et tuis propitius caeli cultor advenit. |
| 14 | exsurgite inquit qui terrore meo occidistis prae metu. |
| 15 | ut iacui, exsurgo. ardere censui aedis, ita tum confulgebant. |
| 16 | ibi me inclamat Alcumena; iam ea res me horrore adficit, |
| 17 | erilis praevertit metus: accurro, ut sciscam quid velit. |
| 18 | atque illam geminos filios pueros peperisse conspicor; |
| 19 | neque nostrum quisquam sensimus, quom peperit, neque providimus. |
| 20 | sed quid hoc? quis hic est senex, qui ante aedis nostras sic iacet? |
| 21 | numnam hunc percussit Iuppiter? |
| 22 | credo edepol, nam, pro Iuppiter, sepultust quasi sit mortuos. |
| 23 | ibo et cognoscam, quisquis est. Amphitruo hic quidem <est> erus meus. |
| 24 | Amphitruo. AMPH. Perii. BROM. Surge. AMPH. Interii. BROM. Cedo manum. AMPH. Quis me tenet? |
| 25 | BROM. Tua Bromia ancilla. AMPH. Totus timeo, ita me increpuit Iuppiter. |
| 26 | nec secus est, quasi si ab Acherunte veniam. sed quid tu foras |
| 27 | egressa es? BROM. Eadem nos formido timidas terrore impulit |
| 28 | in aedibus, tu ubi habitas. nimia mira vidi. vae mihi, |
| 29 | Amphitruo, ita mihi animus etiam nunc abest. AMPH. Agedum expedi: |
| 30 | scin me tuom esse erum Amphitruonem? BROM. Scio. AMPH. Vide etiam nunc. BROM. Scio. |
| 31 | AMPH. Haec sola sanam mentem gestat meorum familiarium. |
| 32 | BROM. Immo omnes sani sunt profecto. AMPH. At me uxor insanum facit |
| 33 | suis foedis factis. BROM. At ego faciam, tu idem ut aliter praedices, |
| 34 | Amphitruo, piam et pudicam esse tuam uxorem ut scias. |
| 35 | de ea re signa atque argumenta paucis verbis eloquar. |
| 36 | omnium primum: Alcumena geminos peperit filios. |
| 37 | AMPH. Ain tu, geminos? BROM. Geminos. AMPH. Di me servant. BROM. Sine me dicere, |
| 38 | ut scias tibi tuaeque uxori deos esse omnis propitios. |
| 39 | AMPH. Loquere. BROM. Postquam parturire hodie uxor occepit tua, |
| 40 | ubi utero exorti dolores, ut solent puerperae |
| 41 | invocat deos immortales, ut sibi auxilium ferant, |
| 42 | manibus puris, capite operto. ibi continuo contonat |
| 43 | sonitu maxumo; aedes primo ruere rebamur tuas. |
| 44 | aedes totae confulgebant tuae, quasi essent aureae. |
| 45 | AMPH. Quaeso absolvito hinc me extemplo, quando satis deluseris. |
| 46 | quid fit deinde? BROM. Dum haec aguntur, interea uxorem tuam |
| 47 | neque gementem neque plorantem nostrum quisquam audivimus; |
| 48 | ita profecto sine dolore peperit. AMPH. Iam istuc gaudeo, |
| 49 | utut erga me merita est. BROM. Mitte ista atque haec quae dicam accipe. |
| 50 | postquam peperit, pueros lavere iussit nos. occepimus. |
| 51 | sed puer ille quem ego lavi, ut magnust et multum valet! |
| 52 | neque eum quisquam colligare quivit incunabulis. |
| 53 | AMPH. Nimia mira memoras; si istaec vera sunt, divinitus |
| 54 | non metuo quin meae uxori latae suppetiae sient. |
| 55 | BROM. Magis iam faxo mira dices. postquam in cunas conditust, |
| 56 | devolant angues iubati deorsum in impluvium duo |
| 57 | maximi: continuo extollunt ambo capita. AMPH. Ei mihi. |
| 58 | BROM. Ne pave. sed angues oculis omnis circumvisere. |
| 59 | postquam pueros conspicati, pergunt ad cunas citi. |
| 60 | ego cunas recessim rursum vorsum trahere et ducere, |
| 61 | metuens pueris, mihi formidans; tantoque angues acrius |
| 62 | persequi. postquam conspexit angues ille alter puer, |
| 63 | citus e cunis exilit, facit recta in anguis impetum: |
| 64 | alterum altera prehendit eos manu perniciter. |
| 65 | AMPH. Mira memoras, nimis formidolosum facinus praedicas; |
| 66 | nam mihi horror membra misero percipit dictis tuis. |
| 67 | quid fit deinde? porro loquere. BROM. Puer ambo angues enicat. |
| 68 | dum haec aguntur, voce clara exclamat uxorem tuam - |
| 69 | AMPH. Quis homo? BROM. Summus imperator divom atque hominum Iuppiter. |
| 70 | is se dixit cum Alcumena clam consuetum cubitibus, |
| 71 | eumque filium suom esse qui illos angues vicerit; |
| 72 | alterum tuom esse dixit puerum. AMPH. Pol me haud paenitet, |
| 73 | si licet boni dimidium mihi dividere cum Iove. |
| 74 | abi domum, iube vasa pura actutum adornari mihi, |
| 75 | ut Iovis supremi multis hostiis pacem expetam. |
| 76 | ego Teresiam coniectorem advocabo et consulam |
| 77 | quid faciundum censeat; simul hanc rem ut facta est eloquar. |
| 78 | sed quid hoc? quam valide tonuit. di, obsecro vostram fidem. |