Plautus, Amphitruo, 4, Scaena II. Mercurius Amphitruo Alcumena
| 1 | MERC. Quis ad fores est? AMPH. Ego sum. MERC. Quid ego sum. AMPH. |
| 2 | Ita loquor. MERC. Tibi Iuppiter dique omnes irati certo sunt, qui sic frangas fores. |
| 3 | AMPH. Quo modo? MERC. Eo modo, ut profecto vivas aetatem miser. |
| 4 | AMPH. Sosia. MERC. Ita, sum Sosia, nisi me esse oblitum existimas. |
| 5 | quid nunc vis? AMPH. Sceleste, at etiam quid velim, id tu me rogas? |
| 6 | MERC. Ita, rogo. paene effregisti, fatue, foribus cardines. |
| 7 | an foris censebas nobis publicitus praeberier? |
| 8 | quid me aspectas, stolide? quid nunc vis tibi? aut quis tu es homo? |
| 9 | AMPH. Verbero, etiam quis ego sim me rogitas, ulmorum Acheruns? |
| 10 | quem pol ego hodie ob istaec dicta faciam ferventem flagris. |
| 11 | MERC. Prodigum te fuisse oportet olim in adulescentia. |
| 12 | AMPH. Quidum? MERC. Quia senecta aetate a me mendicas malum. |
| 13 | AMPH. Cum cruciatu tuo istaec hodie, verna, verba funditas. |
| 14 | MERC. Sacrufico ego tibi. AMPH. Qui? MERC. Quia enim te macto infortunio. |