Plautus, Amphitruo, 4, Scaena I. Amphitruo
| 1 | AMPH. Naucratem quem convenire volui, in navi non erat, |
| 2 | neque domi neque in urbe invenio quemquam qui illum viderit. |
| 3 | nam omnis plateas perreptavi, gymnasia et myropolia; |
| 4 | apud emporium atque in macello, in palaestra atque in foro, |
| 5 | in medicinis, in tonstrinis, apud omnis aedis sacras |
| 6 | sum defessus quaeritando: nusquam invenio Naucratem. |
| 7 | nunc domum ibo atque ex uxore hanc rem pergam exquirere, |
| 8 | quis fuerit quem propter corpus suom stupri compleverit. |
| 9 | nam me, quam illam quaestionem inquisitam hodie amittere, |
| 10 | mortuom satiust. sed aedis occluserunt. eugepae, |
| 11 | pariter hoc fit atque ut alia facta sunt. feriam foris. |
| 12 | aperite hoc. heus, ecquis hic est? ecquis hoc aperit ostium? |