monumenta.ch > Horatius > 9 > 1 > 15 > 12 > 1 > 5 > 8 > 6 > 2 > 1 > 12 > 2 > 1 > 8 > 7 > 2 > 2 > 4 > 10 > 2 > 3 > 2 > 7 > 11 > 1 > 2 > 1 > 2 > 6 > 4 > 3 > 9 > 3 > 1 > 5 > 3 > 2 > 6 > 18 > 13 > 4 > 2 > 5 > 12 > 3 > 8 > 2 > 4 > 67 > 11 > 9 > 5 > 7 > 6 > 2 > 4 > 10 > 30 > 17 > 1 > 3A > 7 > 5 > 14 > 7 > 10 > 9 > 6 > 2 > 2 > 3 > 3 > 20 > 13 > 8 > 4 > 7 > 7 > 5 > 12 > 3 > 20 > 4
Plautus, Amphitruo, 3, Scaena III. Sosia Iuppiter Alcumena <<<    

Plautus, Amphitruo, 3, Scaena IV. Mercurius

1 MERC. Concedite atque abscedite omnes, de via decedite,
2 nec quisquam tam audax fuat homo, qui obviam obsistat mihi.
3 nam mihi quidem hercle qui minus liceat deo minitarier
4 populo, ni decedat mihi, quam servolo in comoediis?
5 ille navem salvam nuntiat aut irati adventum senis:
6 ego sum Iovi dicto audiens, eius iussu nunc huc me adfero.
7 quam ob rem mihi magis par est via decedere et concedere.
8 pater vocat me, eum sequor, eius dicto imperio sum audiens;
9 ut filium bonum patri esse oportet, itidem ego sum patri.
10 amanti subparasitor, hortor, adsto, admoneo, gaudeo.
11 si quid patri volup est, voluptas ea mi multo maxumast.
12 amat: sapit; recte facit, animo quando obsequitur suo,
13 quod omnis homines facere oportet, dum id modo fiat bono.
14 nunc Amphitruonem volt deludi meus pater: faxo probe
15 iam hic deludetur, spectatores, vobis inspectantibus.
16 capiam coronam mi in caput, adsimulabo me esse ebrium;
17 atque illuc sursum escendero: inde optume aspellam virum
18 de supero, cum huc accesserit; faciam ut sit madidus sobrius.
19 deinde illi actutum sufferet suos servos poenas Sosia:
20 eum fecisse ille hodie arguet quae ego fecero hic. quid mea?
21 meo me aequomst morigerum patri, eius studio servire addecet.
22 sed eccum Amphitruonem, advenit; iam ille hic deludetur probe,
23 siquidem vos voltis auscultando operam dare.
24 ibo intro, ornatum capiam qui potis decet;
25 dein susum ascendam in tectum, ut illum hinc prohibeam.
Plautus HOME

bav1615.42 bnf16234.50

Plautus, Amphitruo, 3, Scaena III. Sosia Iuppiter Alcumena <<<    
monumenta.ch > Horatius > 9 > 1 > 15 > 12 > 1 > 5 > 8 > 6 > 2 > 1 > 12 > 2 > 1 > 8 > 7 > 2 > 2 > 4 > 10 > 2 > 3 > 2 > 7 > 11 > 1 > 2 > 1 > 2 > 6 > 4 > 3 > 9 > 3 > 1 > 5 > 3 > 2 > 6 > 18 > 13 > 4 > 2 > 5 > 12 > 3 > 8 > 2 > 4 > 67 > 11 > 9 > 5 > 7 > 6 > 2 > 4 > 10 > 30 > 17 > 1 > 3A > 7 > 5 > 14 > 7 > 10 > 9 > 6 > 2 > 2 > 3 > 3 > 20 > 13 > 8 > 4 > 7 > 7 > 5 > 12 > 3 > 20 > 4

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik