Plautus, Amphitruo, 3, Scaena III. Sosia Iuppiter Alcumena
| 1 | SOS. Amphitruo, assum. si quid opus est, impera, imperium exequar. |
| 2 | IUPP. <Sosia>, optume advenis.SOS. Iam pax est inter vos duos? |
| 3 | nam quia vos tranquillos video, gaudeo et volup est mihi. |
| 4 | atque ita servom par videtur frugi sese instituere: |
| 5 | proinde eri ut sint, ipse item sit; voltum e voltu comparet: |
| 6 | tristis sit, si eri sint tristes; hilarus sit, si gaudeant. |
| 7 | sed age responde: iam vos rediistis in concordiam? |
| 8 | IUPP. Derides, qui scis haec dudum me dixisse per iocum. |
| 9 | SOS. An id ioco dixisti? equidem serio ac vero ratus. |
| 10 | IUPP. Habui expurigationem; facta pax est.SOS. Optume est. |
| 11 | IUPP. Ego rem divinam intus faciam, vota quae sunt.SOS. Censeo. |
| 12 | IUPP. Tu gubernatorem a navi huc evoca verbis meis |
| 13 | Blepharonem, qui re divina facta mecum prandeat. |
| 14 | SOS. Iam hic ero, cum illic censebis esse me. - IUPP. Actutum huc redi. |
| 15 | ALC. Numquid vis, quin abeam iam intro, ut apparentur quibus opust? |
| 16 | IUPP. I sane, et quantum potest parata fac sint omnia. |
| 17 | ALC. Quin venis quando vis intro? faxo haud quicquam sit morae. - |
| 18 | IUPP. Recte loquere et proinde diligentem ut uxorem decet. |
| 19 | iam hisce ambo, et servos et era, frustra sunt duo, |
| 20 | qui me Amphitruonem rentur esse: errant probe. |
| 21 | nunc tu divine huc fac adsis Sosia - |
| 22 | audis quae dico, tam etsi praesens non ades - |
| 23 | fac Amphitruonem advenientem ab aedibus |
| 24 | ut abigas; quovis pacto fac commentus sis. |
| 25 | volo deludi illunc, dum cum hac usuraria |
| 26 | uxore nunc mihi morigero. haec curata sint |
| 27 | fac sis, proinde adeo ut velle med intellegis, |
| 28 | atque ut ministres mihi, mihi cum sacruficem. |