Plautus, Amphitruo, 3, Scaena II. Alcumena Iuppiter
| 1 | ALC. Durare nequeo in aedibus. ita me probri, |
| 2 | stupri, dedecoris a viro argutam meo! |
| 3 | ea quae sunt facta infecta ut reddat clamitat, |
| 4 | quae neque sunt facta neque ego in me admisi arguit; |
| 5 | atque id me susque deque esse habituram putat. |
| 6 | non edepol faciam, neque me perpetiar probri |
| 7 | falso insimulatam, quin ego illum aut deseram |
| 8 | aut satis faciat mi ille atque adiuret insuper, |
| 9 | nolle esse dicta quae in me insontem protulit. |
| 10 | IUPP. Faciundum est mi illud, fieri quod illaec postulat, |
| 11 | si me illam amantem ad sese studeam recipere, |
| 12 | quando ego quod feci, id factum Amphitruoni offuit |
| 13 | atque illi dudum meus amor negotium |
| 14 | insonti exhibuit, nunc autem insonti mihi |
| 15 | illius ira in hanc et male dicta expetent. |
| 16 | ALC. Sed eccum video qui me miseram arguit |
| 17 | stupri, dedecoris. IUPP. Te volo, uxor, conloqui. |
| 18 | quo te avortisti? *** ALC. Ita ingenium meumst: |
| 19 | inimicos semper osa sum optuerier. |
| 20 | IUPP. Heia autem inimicos? ALC. Sic est, vera praedico; |
| 21 | nisi etiam hoc falso dici insimulaturus es. |
| 22 | IUPP. Nimis iracunda es. ALC. Potin ut abstineas manum? |
| 23 | nam certo, si sis sanus aut sapias satis, |
| 24 | quam tu impudicam esse arbitrere et praedices, |
| 25 | cum ea tu sermonem nec ioco nec serio |
| 26 | tibi habeas, nisi sis stultior stultissimo. |
| 27 | IUPP. Si dixi, nihilo magis es, neque ego esse arbitror, |
| 28 | et id huc revorti uti me purgarem tibi. |
| 29 | nam numquam quicquam meo animo fuit aegrius, |
| 30 | quam postquam audivi ted esse iratam mihi. |
| 31 | cur dixisti? inquies. ego expediam tibi. |
| 32 | non edepol quo te esse impudicam crederem; |
| 33 | verum periclitatus sum animum tuom, |
| 34 | quid faceres et quo pacto id ferre induceres. |
| 35 | equidem ioco illa dixeram dudum tibi, |
| 36 | ridiculi causa. vel hunc rogato Sosiam. |
| 37 | ALC. Quin huc adducis meum cognatum Naucratem, |
| 38 | testem quem dudum te adducturum dixeras, |
| 39 | te huc non venisse? IUPP. Si quid dictum est per iocum, |
| 40 | non aequom est id te serio praevortier. |
| 41 | ALC. Ego illud scio quam doluerit cordi meo. |
| 42 | IUPP. Per dexteram tuam te, Alcumena, oro obsecro, |
| 43 | da mihi hanc veniam, ignosce, irata ne sies. |
| 44 | ALC. Ego istaec feci verba virtute irrita; |
| 45 | nunc, quando factis me impudicis abstini, |
| 46 | ab impudicis dictis avorti volo. |
| 47 | valeas, tibi habeas res tuas, reddas meas. |
| 48 | iuben mi ire comites? IUPP. Sanan es? ALC. Si non iubes, |
| 49 | ibo egomet; comitem mihi Pudicitiam duxero. |
| 50 | IUPP. Mane. arbitratu tuo ius iurandum dabo, |
| 51 | me meam pudicam esse uxorem arbitrarier. |
| 52 | id ego si fallo, tum te, summe Iuppiter, |
| 53 | quaeso, Amphitruoni ut semper iratus sies. |
| 54 | ALC. A, propitius sit potius. IUPP. Confido fore; |
| 55 | nam ius iurandum verum te advorsum dedi. |
| 56 | iam nunc irata non es? ALC. Non sum. IUPP. Bene facis. |
| 57 | nam in hominum aetate multa eveniunt huius modi: |
| 58 | capiunt voluptates, capiunt rursum miserias; |
| 59 | irae interveniunt, redeunt rursum in gratiam. |
| 60 | verum irae si quae forte eveniunt huius modi |
| 61 | inter eos, rursum si reventum in gratiam est, |
| 62 | bis tanto amici sunt inter se quam prius. |
| 63 | ALC. Primum cavisse oportuit ne diceres, |
| 64 | verum eadem si isdem purgas mi, patiunda sunt. |
| 65 | IUPP. Iube vero vasa pura adornari mihi, |
| 66 | ut quae apud legionem vota vovi, si domum |
| 67 | rediissem salvos, ea ego exsolvam omnia. |
| 68 | ALC. Ego istuc curabo. IUPP. Evocate huc Sosiam; |
| 69 | gubernatorem qui in mea navi fuit |
| 70 | Blepharonem arcessat, qui nobiscum prandeat. |
| 71 | is adeo *** inpransus ludificabitur, |
| 72 | cum ego Amphitruonem collo hinc obstricto traham. |
| 73 | ALC. Mirum quid solus secum secreto ille agat. |
| 74 | atque aperiuntur aedes. exit Sosia. |