Plautus, Amphitruo, 3, Scaena I. Iuppiter
| 1 | IUPP. Ego sum ille Amphitruo, cui est servos Sosia, |
| 2 | idem Mercurius qui fit, quando commodumst, |
| 3 | in superiore qui habito cenaculo, |
| 4 | qui interdum fio Iuppiter, quando lubet; |
| 5 | huc autem quom extemplo adventum adporto, ilico |
| 6 | Amphitruo fio et vestitum immuto meum. |
| 7 | nunc huc honoris vostri venio gratia, |
| 8 | ne hanc incohatam transigam comoediam; |
| 9 | simul Alcumenae, quam vir insontem probri |
| 10 | Amphitruo accusat, veni ut auxilium feram: |
| 11 | nam mea sit culpa, quod egomet contraxerim, |
| 12 | si id Alcumenae innocenti expetat. |
| 13 | nunc Amphitruonem memet, ut occepi semel, |
| 14 | esse adsimulabo, atque in horum familiam |
| 15 | frustrationem hodie iniciam maxumam; |
| 16 | post igitur demum faciam res fiat palam |
| 17 | atque Alcumenae in tempore auxilium feram |
| 18 | faciamque ut uno fetu et quod gravida est viro |
| 19 | et me quod gravidast pariat sine doloribus. |
| 20 | Mercurium iussi me continuo consequi, |
| 21 | si quid vellem imperare. nunc hanc adloquar. |