Plautus, Amphitruo, 2, Scaena II. Alcumena Amphitruo Sosia
| 1 | ALC. Satin parva res est voluptatum in vita atque in aetate agunda |
| 2 | praequam quod molestum est? ita cuique comparatum est in aetate hominum; |
| 3 | ita divis est placitum, voluptatem ut maeror comes consequatur: |
| 4 | quin incommodi plus malique ilico adsit, boni si optigit quid. |
| 5 | nam ego id nunc experior domo atque ipsa de me scio, cui voluptas |
| 6 | parumper datast, dum viri mei mihi potestas videndi fuit |
| 7 | noctem unam modo; atque is repente abiit a me hinc ante lucem. |
| 8 | sola hic mihi nunc videor, quia ille hinc abest quem ego amo praeter omnes. |
| 9 | plus aegri ex abitu viri, quam ex adventu voluptatis cepi. |
| 10 | sed hoc me beat |
| 11 | saltem, quom perduellis vicit et domum laudis compos revenit: |
| 12 | id solacio est. absit, dum modo laude parta |
| 13 | domum recipiat se; feram et perferam usque |
| 14 | abitum eius animo forti atque offirmato, id modo si mercedis |
| 15 | datur mi, ut meus victor vir belli clueat. |
| 16 | satis mi esse ducam. virtus praemium est optimum; |
| 17 | virtus omnibus rebus anteit profecto: |
| 18 | libertas salus vita res et parentes, patria et prognati |
| 19 | tutantur, servantur: |
| 20 | virtus omnia in sese habet, omnia adsunt |
| 21 | bona quem penest virtus. |
| 22 | AMPH. Edepol me uxori exoptatum credo adventurum domum, |
| 23 | quae me amat, quam contra amo, praesertim re gesta bene, |
| 24 | victis hostibus: quos nemo posse superari ratust, |
| 25 | eos auspicio meo atque ductu primo coetu vicimus. |
| 26 | certe enim med illi expectatum optato venturum scio. |
| 27 | SOS. Quid? me non rere expectatum amicae venturum meae? |
| 28 | ALC. Meus vir hic quidem est. AMPH. Sequere hac tu me. ALC. Nam quid ille revortitur |
| 29 | qui dudum properare se aibat? an ille me temptat sciens |
| 30 | atque id se volt experiri, suom abitum ut desiderem? |
| 31 | ecastor med haud invita se domum recipit suam. |
| 32 | SOS. Amphitruo, redire ad navem meliust nos. AMPH. Qua gratia? |
| 33 | SOS. Quia domi daturus nemo est prandium advenientibus. |
| 34 | AMPH. Qui tibi nunc istuc in mentemst? SOS. Quia enim sero advenimus. |
| 35 | AMPH. Qui? SOS. Quia Alcumenam ante aedis stare saturam intellego. |
| 36 | AMPH. Gravidam ego illanc hic reliqui quom abeo. SOS. Ei perii miser. |
| 37 | AMPH. Quid tibi est? SOS. Ad aquam praebendam commodum adveni domum, |
| 38 | decumo post mense, ut rationem te putare intellego. |
| 39 | AMPH. Bono animo es. SOS. Scin quam bono animo sim? si situlam cepero, |
| 40 | numquam edepol tu mihi divini creduis post hunc diem, |
| 41 | ni ego illi puteo, si occepso, animam omnem intertraxero. |
| 42 | AMPH. Sequere hac me modo; alium ego isti rei allegabo, ne time. |
| 43 | ALC. Magis nunc <me> meum officium facere, si huic eam advorsum, arbitror. |
| 44 | AMPH. Amphitruo uxorem salutat laetus speratam suam, |
| 45 | quam omnium Thebis vir unam esse optimam diiudicat, |
| 46 | quamque adeo cives Thebani vero rumiferant probam. |
| 47 | valuistin usque? exspectatum advenio?SOS. Haud vidi magis. |
| 48 | exspectatum eum salutat magis haud quicquam quam canem. |
| 49 | AMPH. Et quom te gravidam et quom te pulchre plenam aspicio, gaudeo. |
| 50 | ALC. Obsecro ecastor, quid tu me deridiculi gratia |
| 51 | sic salutas atque appellas, quasi dudum non videris |
| 52 | quasique nunc primum recipias te domum huc ex hostibus? |
| 53 | [atque me nunc proinde appellas quasi multo post videris?] |
| 54 | AMPH. Immo equidem te nisi nunc hodie nusquam vidi gentium. |
| 55 | ALC. Cur negas? AMPH. Quia vera didici dicere. ALC. Haud aequom facit |
| 56 | qui quod didicit id dediscit. an periclitamini |
| 57 | quid animi habeam? sed quid huc vos revortimini tam cito? |
| 58 | an te auspicium commoratum est an tempestas continet |
| 59 | qui non abiisti ad legiones, ita uti dudum dixeras? |
| 60 | AMPH. Dudum? quam dudum istuc factum est? ALC. Temptas. iam dudum, modo. |
| 61 | AMPH. Qui istuc potis est fieri, quaeso, ut dicis: iam dudum, modo? |
| 62 | ALC. Quid enim censes? te ut deludam contra lusorem meum, |
| 63 | qui nunc primum te advenisse dicas, modo qui hinc abieris. |
| 64 | AMPH. Haec quidem deliramenta loquitur. SOS. Paulisper mane, |
| 65 | dum edormiscat unum somnum. AMPH. Quaene vigilans somniat? |
| 66 | ALC. Equidem ecastor vigilo, et vigilans id quod factum est fabulor. |
| 67 | nam dudum ante lucem et istunc et te vidi. AMPH. Quo in loco? |
| 68 | ALC. Hic in aedibus ubi tu habitas. AMPH. Numquam factum est. SOS. Non taces? |
| 69 | quid si e portu navis huc nos dormientis detulit? |
| 70 | AMPH. Etiam tu quoque adsentaris huic? SOS. Quid vis fieri? |
| 71 | non tu scis? Bacchae bacchanti si velis advorsarier, |
| 72 | ex insana insaniorem facies, feriet saepius; |
| 73 | si obsequare, una resolvas plaga. AMPH. At pol qui certa res |
| 74 | hanc est obiurgare, quae me hodie advenientem domum |
| 75 | noluerit salutare. SOS. Inritabis crabrones. AMPH. Tace. |
| 76 | Alcumena, unum rogare te volo. ALC. Quid vis roga. |
| 77 | AMPH. Num tibi aut stultitia accessit aut superat superbia? |
| 78 | ALC. Qui istuc in mentemst tibi ex me, mi vir, percontarier? |
| 79 | AMPH. Quia salutare advenientem me solebas antidhac, |
| 80 | appellare, itidem ut pudicae suos viros quae sunt solent. |
| 81 | eo more expertem te factam adveniens offendi domi. |
| 82 | ALC. Ecastor equidem te certo heri advenientem ilico, |
| 83 | et salutavi et valuissesne usque exquisivi simul, |
| 84 | mi vir, et manum prehendi et osculum tetuli tibi. |
| 85 | SOS. Tun heri hunc salutavisti? ALC. Et te quoque etiam, Sosia. |
| 86 | SOS. Amphitruo, speravi ego istam tibi parituram filium; |
| 87 | verum non est puero gravida. AMPH. Quid igitur? SOS. Insania. |
| 88 | ALC. Equidem sana sum et deos quaeso, ut salva pariam filium. |
| 89 | verum tu malum magnum habebis, si hic suom officium facit: |
| 90 | ob istuc omen, ominator, capies quod te condecet. |
| 91 | SOS. Enim vero praegnati oportet et malum et malum dari, |
| 92 | ut quod obrodat sit, animo si male esse occeperit. |
| 93 | AMPH. Tu me heri hic vidisti? ALC. Ego, inquam, si vis decies dicere. |
| 94 | AMPH. In somnis fortasse? ALC. Immo vigilans vigilantem. AMPH. Ei misero mihi. |
| 95 | SOS. Quid tibi est? AMPH. Delirat uxor. SOS. Atra bili percita est. |
| 96 | nulla res tam delirantis homines concinnat cito. |
| 97 | AMPH. Ubi primum tibi sensisti, mulier, impliciscier? |
| 98 | ALC. Equidem ecastor sana et salva sum. AMPH. Quor igitur praedicas, |
| 99 | te heri me vidisse, qui hac noctu in portum advecti sumus? |
| 100 | ibi cenavi atque ibi quievi in navi noctem perpetem, |
| 101 | neque meum pedem huc intuli etiam in aedis, ut cum exercitu |
| 102 | hinc profectus sum ad Teloboas hostis eosque ut vicimus. |
| 103 | ALC. Immo mecum cenavisti et mecum cubuisti. AMPH. Quid est? |
| 104 | ALC. Vera dico. AMPH. Non de hac quidem hercle re; de aliis nescio. |
| 105 | ALC. Primulo diluculo abiisti ad legiones. AMPH. Quo modo? |
| 106 | SOS. Recte dicit, ut commeminit: somnium narrat tibi. |
| 107 | sed, mulier, postquam experrecta es, te prodigiali Iovi |
| 108 | aut mola salsa hodie aut ture comprecatam oportuit. |
| 109 | ALC. Vae capiti tuo. SOS. Tua istuc refert - si curaveris. |
| 110 | ALC. Iterum iam hic in me inclementer dicit, atque id sine malo. |
| 111 | AMPH. Tace tu. tu dic: egone abs te abii hinc hodie cum diluculo? |
| 112 | ALC. Quis igitur nisi vos narravit mi, illi ut fuerit proelium? |
| 113 | AMPH. An etiam id tu scis? ALC. Quippe qui ex te audivi, ut urbem maximam |
| 114 | expugnavisses regemque Pterelam tute occideris. |
| 115 | AMPH. Egone istuc dixi? ALC. Tute istic, etiam adstante hoc Sosia. |
| 116 | AMPH. Audivistin tu me narrare haec hodie? SOS. Ubi ego audiverim? |
| 117 | AMPH. Hanc roga. SOS. Me quidem praesente numquam factum est, quod sciam. |
| 118 | ALC. Mirum quin te adversus dicat. AMPH. Sosia, age me huc aspice. |
| 119 | SOS. Specto. AMPH. Vera volo loqui te, nolo adsentari mihi. |
| 120 | audivistin tu hodie me illi dicere ea quae illa autumat? |
| 121 | SOS. Quaeso edepol, num tu quoque etiam insanis, quom id me interrogas, |
| 122 | qui ipsus equidem nunc primum istanc tecum conspicio simul? |
| 123 | AMPH. Quid nunc, mulier? audin illum?ALC. Ego vero, ac falsum dicere. |
| 124 | AMPH. Neque tu illi neque mihi viro ipsi credis? ALC. Eo fit quia mihi |
| 125 | plurimum credo et scio istaec facta proinde ut proloquor. |
| 126 | AMPH. Tun me heri advenisse dicis? ALC. Tun te abiisse hodie hinc negas? |
| 127 | AMPH. Nego enim vero, et me advenire nunc primum aio ad te domum. |
| 128 | ALC. Obsecro, etiamne hoc negabis, te auream pateram mihi |
| 129 | dedisse dono hodie, qua te illi donatum esse dixeras? |
| 130 | AMPH. Neque edepol dedi neque dixi; verum ita animatus fui |
| 131 | itaque nunc sum, ut ea te patera donem. sed quis istuc tibi |
| 132 | dixit? ALC. Ego equidem ex te audivi et ex tua accepi manu |
| 133 | pateram. AMPH. Mane, mane, obsecro te. nimis demiror, Sosia, |
| 134 | qui illaec illic me donatum esse aurea patera sciat, |
| 135 | nisi tu dudum hanc convenisti et narravisti haec omnia. |
| 136 | SOS. Neque edepol ego dixi neque istam vidi nisi tecum simul. |
| 137 | AMPH. Quid hoc sit hominis?ALC. Vin proferri pateram? AMPH. Proferri volo. |
| 138 | ALC. Fiat. <heus> tu, Thessala, intus pateram proferto foras, |
| 139 | qua hodie meus vir donavit me. AMPH. Secede huc tu, Sosia, |
| 140 | enim vero illud praeter alia mira miror maxime, |
| 141 | si haec habet pateram illam. SOS. An etiam credis id, quae in hac cistellula |
| 142 | tuo signo obsignata fertur? AMPH. Salvom signum est? SOS. Inspice. |
| 143 | AMPH. Recte, ita est ut obsignavi.SOS. Quaeso, quin tu istanc iubes |
| 144 | pro cerrita circumferri? AMPH. Edepol qui facto est opus; |
| 145 | nam haec quidem edepol laruarum plenast. ALC. Quid verbis opust? |
| 146 | em tibi pateram, eccam.AMPH. Cedo mi. ALC. Age aspice huc sis nunciam |
| 147 | tu qui quae facta infitiare; quem ego iam hic convincam palam. |
| 148 | estne haec patera, qua donatus illi? AMPH. Summe Iuppiter, |
| 149 | quid ego video? haec ea est profecto patera. perii, Sosia. |
| 150 | SOS. Aut pol haec praestigiatrix multo mulier maxima est |
| 151 | aut pateram hic inesse oportet. AMPH. Agedum, exsolve cistulam. |
| 152 | SOS. Quid ego istam exsolvam? obsignatast recte, res gesta est bene: |
| 153 | tu peperisti Amphitruonem, ego alium peperi Sosiam; |
| 154 | nunc si patera pateram peperit, omnes congeminavimus. |
| 155 | AMPH. Certum est aperire atque inspicere. SOS. Vide sis signi quid siet, |
| 156 | ne posterius in me culpam conferas. AMPH. Aperi modo; |
| 157 | nam haec quidem nos delirantis facere dictis postulat. |
| 158 | ALC. Unde haec igitur est nisi abs te quae mihi dono data est? |
| 159 | AMPH. Opus mi est istuc exquisito. SOS. Iuppiter, pro Iuppiter. |
| 160 | AMPH. Quid tibi est?SOS. Hic patera nulla in cistulast. AMPH. Quid ego audio? |
| 161 | SOS. Id quod verumst. AMPH. At cum cruciatu iam, nisi apparet, tuo. |
| 162 | ALC. Haec quidem apparet.AMPH. Quis igitur tibi dedit?ALC. Qui me rogat. |
| 163 | SOS. Me captas, quia tute ab navi clanculum huc alia via |
| 164 | praecucurristi, atque hinc pateram tute exemisti atque eam |
| 165 | huic dedisti, post hanc rursum obsignasti clanculum. |
| 166 | AMPH. Ei mihi, iam tu quoque huius adiuvas insaniam? |
| 167 | ain heri nos advenisse huc? ALC. Aio, adveniensque ilico |
| 168 | me salutavisti, et ego te, et osculum tetuli tibi. |
| 169 | SOS. Iam illud non placet principium de osculo. AMPH. Perge exsequi. |
| 170 | ALC. Lavisti. AMPH. Quid postquam lavi? ALC. Accubuisti. SOS. Euge optime. |
| 171 | nunc exquire. AMPH. Ne interpella. perge porro dicere. |
| 172 | ALC. Cena adposita est; cenavisti mecum, ego accubui simul. |
| 173 | AMPH. In eodem lecto? ALC. In eodem. SOS. Ei, non placet convivium. |
| 174 | AMPH. Sine modo argumenta dicat. quid postquam cenavimus? |
| 175 | ALC. Te dormitare aibas; mensa ablata est, cubitum hinc abiimus. |
| 176 | AMPH. Ubi tu cubuisti? ALC. In eodem lecto tecum una in cubiculo. |
| 177 | AMPH. Perdidisti. SOS. Quid tibi est? AMPH. Haec me modo ad mortem dedit. |
| 178 | ALC. Quid iam, amabo?AMPH. Ne me appella.SOS. Quid tibi est? AMPH. Perii miser, |
| 179 | quia pudicitiae huius vitium me hinc absente est additum. |
| 180 | ALC. Obsecro ecastor, cur istuc, mi vir, ex ted audio? |
| 181 | AMPH. Vir ego tuos sim? ne me appella, falsa, falso nomine. |
| 182 | SOS. Haeret haec res, si quidem haec iam mulier facta est ex viro. |
| 183 | ALC. Quid ego feci, qua istaec propter dicta dicantur mihi? |
| 184 | AMPH. Tute edictas facta tua, ex me quaeris quid deliqueris. |
| 185 | ALC. Quid ego tibi deliqui, si, cui nupta sum, tecum fui? |
| 186 | AMPH. Tun mecum fueris? quid illac impudente audacius? |
| 187 | saltem, tute si pudoris egeas, sumas mutuom. |
| 188 | ALC. Istuc facinus, quod tu insimulas, nostro generi non decet. |
| 189 | tu si me inpudicitiai captas, capere non potes. |
| 190 | AMPH. Pro di immortales, cognoscin tu me saltem, Sosia? |
| 191 | SOS. Propemodum. AMPH. Cenavin ego heri in navi in portu Persico? |
| 192 | ALC. Mihi quoque adsunt testes, qui illud quod ego dicam adsentiant. |
| 193 | SOS. Nescio quid istuc negoti dicam, nisi si quispiam est |
| 194 | Amphitruo alius, qui forte ted hinc absenti tamen |
| 195 | tuam rem curet teque absente hic munus fungatur tuom. |
| 196 | nam quod de illo subditivo Sosia mirum nimis, |
| 197 | certe de istoc Amphitruone iam alterum mirum est magis. |
| 198 | AMPH. Nescio quis praestigiator hanc frustratur mulierem. |
| 199 | ALC. Per supremi regis regnum iuro et matrem familias |
| 200 | Iunonem, quam me vereri et metuere est par maxume, |
| 201 | ut mi extra unum te mortalis nemo corpus corpore |
| 202 | contigit, quo me impudicam faceret. AMPH. Vera istaec velim. |
| 203 | ALC. Vera dico, sed nequiquam, quoniam non vis credere. |
| 204 | AMPH. Mulier es, audacter iuras. ALC. Quae non deliquit, decet |
| 205 | audacem esse, confidenter pro se et proterve loqui. |
| 206 | AMPH. Satis audacter. ALC. Ut pudicam decet.AMPH. In verbis probas. |
| 207 | ALC. Non ego illam mihi dotem duco esse, quae dos dicitur, |
| 208 | sed pudicitiam et pudorem et sedatum cupidinem, |
| 209 | deum metum, parentum amorem et cognatum concordiam, |
| 210 | tibi morigera atque ut munifica sim bonis, prosim probis. |
| 211 | SOS. Ne ista edepol, si haec vera loquitur, examussim est optima. |
| 212 | AMPH. Delenitus sum profecto ita, ut me qui sim nesciam. |
| 213 | SOS. Amphitruo es profecto, cave sis ne tu te usu perduis: |
| 214 | ita nunc homines immutantur, postquam peregre advenimus. |
| 215 | AMPH. Mulier, istam rem inquisitam certum est non amittere. |
| 216 | ALC. Edepol me libente facies. AMPH. Quid ais? responde mihi, |
| 217 | quid si adduco tuom cognatum huc a navi Naucratem, |
| 218 | qui mecum una vectust una navi, atque is si denegat |
| 219 | facta quae tu facta dicis, quid tibi aequom est fieri? |
| 220 | numquid causam dicis, quin te hoc multem matrimonio? |
| 221 | ALC. Si deliqui, nulla causa est. AMPH. Convenit. tu, Sosia, |
| 222 | duc hos intro. ego huc ab navi mecum adducam Naucratem. - |
| 223 | SOS. Nunc quidem praeter nos nemo est. dic mihi verum serio: |
| 224 | ecquis alius Sosia intust, qui mei similis siet? |
| 225 | ALC. Abin hinc a me dignus domino servos? SOS. Abeo, si iubes. - |
| 226 | ALC. Nimis ecastor facinus mirum est, qui illi conlibitum siet |
| 227 | meo viro sic me insimulare falso facinus tam malum. |
| 228 | quidquid est, iam ex Naucrate cognato id cognoscam meo. - |