Plautus, Amphitruo, 2, Scaena I. Amphitruo Sosia
| 1 | AMPH. Age i tu secundum. SOS. Sequor, subsequor te. |
| 2 | AMPH. Scelestissimum te arbitror.SOS. Nam quam ob rem? |
| 3 | AMPH. Quia id quod neque est neque fuit neque futurum est |
| 4 | mihi praedicas. SOS. Eccere, iam tuatim |
| 5 | facis <tu>, ut tuis nulla apud te fides sit. |
| 6 | AMPH. Quid est? quo modo? iam quidem hercle ego tibi istam |
| 7 | scelestam, scelus, linguam abscidam. SOS. Tuos sum, |
| 8 | proinde ut commodumst et lubet quidque facias; |
| 9 | tamen quin loquar haec uti facta sunt hic, |
| 10 | numquam ullo modo me potes deterrere. |
| 11 | AMPH. Scelestissime, audes mihi praedicare id, |
| 12 | domi te esse nunc, qui hic ades? SOS. Vera dico. |
| 13 | AMPH. Malum quod tibi di dabunt, atque ego hodie |
| 14 | dabo. SOS. Istuc tibist in manu, nam tuos sum. |
| 15 | AMPH. Tun me, verbero, audes erum ludificari? |
| 16 | tune id dicere audes, quod nemo umquam homo antehac |
| 17 | vidit nec potest fieri, tempore uno |
| 18 | homo idem duobus locis ut simul sit? |
| 19 | SOS. Profecto ut loquor res ita est. AMPH. Iuppiter te |
| 20 | perdat. SOS. Quid mali sum, ere, tua ex re promeritus? |
| 21 | AMPH. Rogasne, improbe, etiam, qui ludos facis me? |
| 22 | SOS. Merito maledicas mihi, si id ita factum est. |
| 23 | verum haud mentior, resque uti facta dico. |
| 24 | AMPH. Homo hic ebrius est, ut opinor. |
| 25 | SOS. Utinam ita essem. AMPH. Optas quae facta. |
| 26 | SOS. Egone? AMPH. Tu istic. ubi bibisti?SOS. Nusquam equidem bibi. AMPH. Quid hoc sit |
| 27 | hominis? SOS. equidem decies dixi: domi ego sum, inquam, ecquid audis? |
| 28 | et apud te adsum Sosia idem. satin hoc plane, satin diserte, |
| 29 | ere, nunc videor tibi locutus esse? AMPH. Vah, |
| 30 | apage te a me. SOS. Quid est negoti? |
| 31 | AMPH. Pestis te tenet. SOS. Nam quor istuc |
| 32 | dicis? equidem valeo et salvos |
| 33 | sum recte, Amphitruo. AMPH. At te ego faciam |
| 34 | hodie proinde ac meritus es, |
| 35 | ut minus valeas et miser sis, |
| 36 | salvos domum si rediero: iam |
| 37 | sequere sis, erum qui ludificas |
| 38 | dictis delirantibus, |
| 39 | qui quoniam erus quod imperavit neglexisti persequi, |
| 40 | nunc venis etiam ultro inrisum dominum: quae neque fieri |
| 41 | possunt neque fando umquam accepit quisquam profers, carnifex; |
| 42 | quoius ego hodie in tergum faxo ista expetant mendacia. |
| 43 | SOS. Amphitruo, miserrima istaec miseria est servo bono, |
| 44 | apud erum qui vera loquitur, si id vi verum vincitur. |
| 45 | AMPH. Quo id, malum, pacto potest nam - mecum argumentis puta - |
| 46 | fieri, nunc uti tu <et> hic sis et domi? id dici volo. |
| 47 | SOS. Sum profecto et hic et illic. hoc cuivis mirari licet, |
| 48 | neque tibi istuc mirum *** magis videtur quam mihi. |
| 49 | AMPH. Quo modo? SOS. Nihilo, inquam, mirum magis tibi istuc quam mihi; |
| 50 | neque, ita me di ament, credebam primo mihimet Sosiae, |
| 51 | donec Sosia illic egomet fecit sibi uti crederem. |
| 52 | ordine omne, uti quicque actum est, dum apud hostis sedimus, |
| 53 | edissertavit. tum formam una abstulit cum nomine. |
| 54 | neque lac lactis magis est simile quam ille ego similest mei. |
| 55 | nam ut dudum ante lucem a portu me praemisisti domum - |
| 56 | AMPH. Quid igitur? SoS. Prius multo ante aedis stabam quam illo adveneram. |
| 57 | AMPH. Quas, malum, nugas? satin tu sanus es? SOS. Sic sum ut vides. |
| 58 | AMPH. Huic homini nescio quid est mali mala obiectum manu, |
| 59 | postquam a me abiit.SOS. Fateor, nam sum obtusus pugnis pessume. |
| 60 | AMPH. Quis te verberavit? SOS. Egomet memet, qui nunc sum domi. |
| 61 | AMPH. Cave quicquam, nisi quod rogabo te, mihi responderis. |
| 62 | omnium primum iste qui sit Sosia, hoc dici volo. |
| 63 | SOS. Tuos est servos. AMPH. Mihi quidem uno te plus etiam est quam volo, |
| 64 | neque postquam sum natus habui nisi te servom Sosiam. |
| 65 | SOS. At ego nunc, Amphitruo, dico: Sosiam servom tuom |
| 66 | praeter me alterum, inquam, adveniens faciam ut offendas domi, |
| 67 | Davo prognatum patre eodem quo ego sum, forma, aetate item |
| 68 | qua ego sum. quid opust verbis? geminus Sosia hic factust tibi. |
| 69 | AMPH. Nimia memoras mira. sed vidistin uxorem meam? |
| 70 | SOS. Quin intro ire in aedis numquam licitum est. AMPH. Quis te prohibuit? |
| 71 | SOS. Sosia ille, quem iam dudum dico, is qui me contudit. |
| 72 | AMPH. Quis istic Sosia est? SOS. Ego, inquam. quotiens dicendum est tibi? |
| 73 | AMPH. Sed quid ais? num obdormivisti dudum? SOS. Nusquam gentium. |
| 74 | AMPH. Ibi forte istum si vidisses quendam in somnis Sosiam - |
| 75 | SOS. Non soleo ego somniculose eri imperia persequi. |
| 76 | vigilans vidi, vigilans nunc <te> video, vigilans fabulor, |
| 77 | vigilantem ille me iam dudum vigilans pugnis contudit. |
| 78 | AMPH. Quis homo? SOS. Sosia, inquam, ego ille. quaeso, nonne intellegis? |
| 79 | AMPH. Qui, malum, intellegere quisquam potis est? ita nugas blatis. |
| 80 | SOS. Verum actutum nosces, quom illum nosces servom Sosiam. |
| 81 | AMPH. Sequere hac igitur me, nam mi istuc primum exquisito est opus. |
| 82 | [sed vide ex navi efferantur quae imperavi iam omnia. |
| 83 | SOS. Et memor sum et diligens, ut quae imperes compareant; |
| 84 | non ego cum vino simitu ebibi imperium tuom. |
| 85 | AMPH. Utinam di faxint, infecta dicta re eveniant tua.] |