Plautus, Amphitruo, 1, Scaena III. Iuppiter Alcumena Mercurius
| 1 | IUPP. Bene vale, Alcumena, cura rem communem, quod facis; |
| 2 | atque inperce quaeso: menses iam tibi esse actos vides. |
| 3 | mihi necesse est ire hinc; verum quod erit natum tollito. |
| 4 | ALC. Quid istuc est, mi vir, negoti, quod tu tam subito domo |
| 5 | abeas? IUPP. Edepol haud quod tui me neque domi distaedeat; |
| 6 | sed ubi summus imperator non adest ad exercitum, |
| 7 | citius quod non facto est usus fit quam quod facto est opus. |
| 8 | MERC. Nimis hic scitust sycophanta, qui quidem meus sit pater. |
| 9 | observatote <eum>, quam blande mulieri palpabitur. |
| 10 | ALC. Ecastor te experior quanti facias uxorem tuam. |
| 11 | IUPP. Satin habes, si feminarum nulla est quam aeque diligam? |
| 12 | MERC. Edepol ne illa si istis rebus te sciat operam dare, |
| 13 | ego faxim ted Amphitruonem esse malis, quam Iovem. |
| 14 | ALC. Experiri istuc mavellem me quam mi memorarier. |
| 15 | prius abis quam lectus ubi cubuisti concaluit locus. |
| 16 | heri venisti media nocte, nunc abis. hocin placet? |
| 17 | MERC. Accedam atque hanc appellabo et subparasitabor patri. |
| 18 | numquam edepol quemquam mortalem credo ego uxorem suam |
| 19 | sic ecflictim amare, proinde ut hic te ecflictim deperit. |
| 20 | IUPP. Carnufex, non ego te novi? abin e conspectu meo? |
| 21 | quid tibi hanc curatio est rem, verbero, aut muttitio? |
| 22 | quoii ego iam hoc scipione - ALC. Ah noli. IUPP. Muttito modo. |
| 23 | MERC. Nequiter paene expedivit prima parasitatio. |
| 24 | IUPP. Verum quod tu dicis, mea uxor, non te mi irasci decet. |
| 25 | clanculum abii a legione: operam hanc subrupui tibi, |
| 26 | ex me primo <ut> prima scires, rem ut gessissem publicam. |
| 27 | ea tibi omnia enarravi. nisi te amarem plurimum, |
| 28 | non facerem. MERC. Facitne ut dixi? timidam palpo percutit. |
| 29 | IUPP. Nunc, ne legio persentiscat, clam illuc redeundum est mihi, |
| 30 | ne me uxorem praevertisse dicant prae re publica. |
| 31 | ALC. Lacrimantem ex abitu concinnas tu tuam uxorem. IUPP. Tace, |
| 32 | ne corrumpe oculos, redibo actutum. ALC. Id actutum diu est. |
| 33 | IUPP. Non ego te hic lubens relinquo neque abeo abs te. ALC. Sentio, |
| 34 | nam qua nocte ad me venisti, eadem abis. IUPP. Cur me tenes? |
| 35 | tempus <est>: exire ex urbe prius quam lucescat volo. |
| 36 | nunc tibi hanc pateram, quae dono mi illi ob virtutem data est, |
| 37 | Pterela rex qui potitavit, quem ego mea occidi manu, |
| 38 | Alcumena, tibi condono. ALC. Facis ut alias res soles. |
| 39 | ecastor condignum donum, qualest qui donum dedit. |
| 40 | MERC. Immo sic: condignum donum, qualest cui dono datumst. |
| 41 | IUPP. Pergin autem? nonne ego possum, furcifer, te perdere? |
| 42 | ALC. Noli amabo, Amphitruo, irasci Sosiae causa mea. |
| 43 | IUPP. Faciam ita ut vis. MERC. Ex amore hic admodum quam saevos est. |
| 44 | IUPP. Numquid vis? ALC. Ut quom absim me ames, me tuam te absente tamen. |
| 45 | MERC. Eamus, Amphitruo. lucescit hoc iam. IUPP. Abi prae, Sosia, |
| 46 | iam ego sequar. numquid vis? ALC. Etiam: ut actutum advenias. IUPP. Licet, |
| 47 | prius tua opinione hic adero: bonum animum habe. - |
| 48 | nunc te, nox, quae me mansisti, mitto uti cedas die, |
| 49 | ut mortalis inlucescat luce clara et candida. |
| 50 | atque quanto, nox, fuisti longior hac proxuma, |
| 51 | tanto brevior dies ut fiat faciam, ut aeque disparet. |
| 52 | sed dies e nocte accedat. ibo et Mercurium sequar. - |