monumenta.ch > Plinius Minor > 20 > 2
Plautus, Amphitruo, 1, Scaena I. Sosia Mercurius <<<     >>> Scaena III. Iuppiter Alcumena Mercurius

Plautus, Amphitruo, 1, Scaena II. Mercurius

1 MERC. Bene prospere hoc hodie operis processit mihi:
2 amovi a foribus maximam molestiam,
3 patri ut liceret tuto illam amplexarier.
4 iam ille illuc ad erum cum Amphitruonem advenerit,
5 narrabit servom hinc sese a foribus Sosiam
6 amovisse; ille adeo illum mentiri sibi
7 credet, neque credet huc profectum, ut iusserat.
8 erroris ambo ego illos et dementiae
9 complebo atque omnem Amphitruonis familiam,
10 adeo usque, satietatem dum capiet pater
11 illius quam amat. igitur demum omnes scient
12 quae facta. denique Alcumenam Iuppiter
13 rediget antiquam coniugi in concordiam.
14 nam Amphitruo actutum uxori turbas conciet
15 atque insimulabit eam probri; tum meus pater
16 eam seditionem illi in tranquillum conferet.
17 nunc de Alcumena dudum quod dixi minus,
18 hodie illa pariet filios geminos duos
19 alter decumo post mense nascetur puer
20 quam seminatust, alter mense septumo;
21 eorum Amphitruonis alter est, alter Iovis:
22 verum minori puero maior est pater,
23 minor maiori. iamne hoc scitis quid siet?
24 sed Alcumenae huius honoris gratia
25 pater curavit uno ut fetu fieret,
26 uno ut labore absolvat aerumnas duas.
27 [et ne in suspicione ponatur stupri
28 et clandestina ut celetur consuetio.]
29 quamquam, ut iam dudum dixi, resciscet tamen
30 Amphitruo rem omnem. quid igitur? nemo id probro
31 profecto ducet Alcumenae; nam deum
32 non par videtur facere, delictum suom
33 suamque ut culpam expetere in mortalem ut sinat.
34 orationem comprimam: crepuit foris.
35 Amphitruo subditivos eccum exit foras
36 cum Alcumena uxore usuraria.
Plautus HOME

bav1615.32 bnf16234.29

Plautus, Amphitruo, 1, Scaena I. Sosia Mercurius <<<     >>> Scaena III. Iuppiter Alcumena Mercurius
monumenta.ch > Plinius Minor > 20 > 2

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik