Plautus, Amphitruo, 1, Scaena I. Sosia Mercurius
| 1 | SOS. Qui me alter est audacior homo aut qui confidentior, |
| 2 | iuventutis mores qui sciam, qui hoc noctis solus ambulem? |
| 3 | quid faciam nunc, si tres viri me in carcerem compegerint? |
| 4 | inde cras quasi e promptaria cella depromar ad flagrum, |
| 5 | nec causam liceat dicere mihi, neque in ero quicquam auxili |
| 6 | nec quisquam sit quin me <malo> omnes esse dignum deputent. |
| 7 | ita quasi incudem me miserum |
| 8 | homines octo validi caedant: |
| 9 | ita peregre adveniens |
| 10 | hospitio publicitus accipiar. |
| 11 | haec eri immodestia |
| 12 | coegit, me qui hoc noctis a portu ingratiis excitavit. |
| 13 | nonne idem hoc luci me mittere potuit? |
| 14 | opulento homini hoc servitus dura est, |
| 15 | hoc magis miser est divitis servos: |
| 16 | noctesque diesque assiduo satis superque est |
| 17 | quod facto aut dicto adeost opus, quietus ne sis. |
| 18 | ipse dominus dives, operis et laboris expers, |
| 19 | quodcumque homini accidit libere, posse retur: |
| 20 | aequom esse putat, non reputat laboris quid sit. |
| 21 | [nec aequom anne iniquom imperet cogitabit.] |
| 22 | ergo in servitute expetunt multa iniqua: |
| 23 | habendum et ferundum hoc onust cum labore. |
| 24 | MERC. Satius me queri illo modo servitutem: |
| 25 | hodie qui fuerim liber, |
| 26 | eum nunc potivit pater servitutis, |
| 27 | hic qui verna natus est queritur. |
| 28 | SOS. Sum vero verna verbero: num numero mi in mentem fuit, |
| 29 | dis advenientem gratias pro meritis agere atque alloqui? |
| 30 | ne illi edepol si merito meo referre studeant gratiam, |
| 31 | aliquem hominem allegent qui mihi advenienti os occillet probe, |
| 32 | quoniam bene quae in me fecerunt ingrata ea habui atque inrita. |
| 33 | MERC. Facit ille quod volgo haud solent, ut quid se sit dignum sciat. |
| 34 | SOS. Quod numquam opinatus fui neque alius quisquam civium |
| 35 | sibi eventurum, id contigit, ut salvi poteremur domi. |
| 36 | victores victis hostibus legiones reveniunt domum, |
| 37 | duello exstincto maximo atque internecatis hostibus. |
| 38 | quod multa Thebano poplo acerba obiecit funera, |
| 39 | id vi et virtute militum victum atque expugnatum oppidum est |
| 40 | imperio atque auspicio eri mei Amphitruonis maxime. |
| 41 | praeda atque agro adoriaque adfecit populares suos |
| 42 | regique Thebano Creoni regnum stabilivit suom. |
| 43 | me a portu praemisit domum, ut haec nuntiem uxori suae, |
| 44 | ut gesserit rem publicam ductu imperio auspicio suo. |
| 45 | ea nunc meditabor quo modo illi dicam, cum illo advenero. |
| 46 | si dixero mendacium, solens meo more fecero. |
| 47 | nam cum pugnabant maxume, ego tum fugiebam maxume; |
| 48 | verum quasi adfuerim tamen simulabo atque audita eloquar. |
| 49 | sed quo modo et verbis quibus me deceat fabularier, |
| 50 | prius ipse mecum etiam volo hic meditari. sic hoc proloquar. |
| 51 | Principio ut illo advenimus, ubi primum terram tetigimus, |
| 52 | continuo Amphitruo delegit viros primorum principes; |
| 53 | eos legat, Telobois iubet sententiam ut dicant suam: |
| 54 | si sine vi et sine bello velint rapta et raptores tradere, |
| 55 | si quae asportassent redderent, se exercitum extemplo domum |
| 56 | reducturum, abituros agro Argivos, pacem atque otium |
| 57 | dare illis; sin aliter sient animati neque dent quae petat, |
| 58 | sese igitur summa vi virisque eorum oppidum oppugnassere. |
| 59 | haec ubi Telobois ordine iterarunt quos praefecerat |
| 60 | Amphitruo, magnanimi viri freti virtute et viribus |
| 61 | superbe nimis ferociter legatos nostros increpant, |
| 62 | respondent bello se et suos tutari posse, proinde uti |
| 63 | propere <irent>, de suis finibus exercitus deducerent. |
| 64 | haec ubi legati pertulere, Amphitruo castris ilico |
| 65 | producit omnem exercitum. Teloboae contra ex oppido |
| 66 | legiones educunt suas nimis pulcris armis praeditas. |
| 67 | postquam utrimque exitum est maxima copia, |
| 68 | dispertiti viri, dispertiti ordines, |
| 69 | nos nostras more nostro et modo instruximus |
| 70 | legiones, item hostes contra legiones suas instruont. |
| 71 | deinde utrique imperatores in medium exeunt, |
| 72 | extra turbam ordinum colloquontur simul. |
| 73 | convenit, victi utri sint eo proelio, |
| 74 | urbem agrum aras focos seque uti dederent. |
| 75 | postquam id actum est, tubae contra utrimque occanunt, |
| 76 | consonat terra, clamorem utrimque efferunt. |
| 77 | imperator utrimque, hinc et illinc, Iovi |
| 78 | vota suscipere, <utrimque> hortari exercitum. |
| 79 | <tum> pro se quisque id quod quisque potest et valet |
| 80 | edit, ferro ferit, tela frangunt, boat |
| 81 | caelum fremitu virum, ex spiritu atque anhelitu |
| 82 | nebula constat, cadunt volnerum vi viri. |
| 83 | denique, ut voluimus, nostra superat manus: |
| 84 | hostes crebri cadunt, nostri contra ingruont |
| 85 | [vicimus] vi feroces. |
| 86 | sed fugam in se tamen nemo convortitur |
| 87 | nec recedit loco quin statim rem gerat; |
| 88 | animam omittunt prius quam loco demigrent: |
| 89 | quisque ut steterat iacet optinetque ordinem. |
| 90 | hoc ubi Amphitruo erus conspicatust, |
| 91 | ilico equites iubet dextera inducere. |
| 92 | equites parent citi: ab dextera maximo |
| 93 | cum clamore involant impetu alacri, |
| 94 | foedant et proterunt hostium copias |
| 95 | iure iniustas. |
| 96 | MERC. Numquam etiam quicquam adhuc verborum est prolocutus perperam: |
| 97 | namque ego fui illi in re praesenti et meus, cum pugnatum est, pater. |
| 98 | SOS. Perduelles penetrant se in fugam; ibi nostris animus additust: |
| 99 | vortentibus Telobois telis complebantur corpora, |
| 100 | ipsusque Amphitruo regem Pterelam sua obtruncavit manu. |
| 101 | haec illic est pugnata pugna usque a mani ad vesperum - |
| 102 | hoc adeo hoc commemini magis, quia illo die inpransus fui - |
| 103 | sed proelium id tandem diremit nox interventu suo. |
| 104 | postridie in castra ex urbe ad nos veniunt flentes principes: |
| 105 | velatis manibus orant ignoscamus peccatum suom, |
| 106 | deduntque se, divina humanaque omnia, urbem et liberos |
| 107 | in dicionem atque in arbitratum cuncti Thebano poplo. |
| 108 | post ob virtutem ero Amphitruoni patera donata aurea est, |
| 109 | qui Pterela potitare solitus est rex. haec sic dicam erae. |
| 110 | nunc pergam eri imperium exequi et me domum capessere. |
| 111 | MERC. Attat, illic huc iturust. ibo ego illi obviam, |
| 112 | neque ego huc hominem hodie ad aedis has sinam umquam accedere; |
| 113 | quando imago est huius in me, certum est hominem eludere. |
| 114 | et enim vero quoniam formam cepi huius in med et statum, |
| 115 | decet et facta moresque huius habere me similes item. |
| 116 | itaque me malum esse oportet, callidum, astutum admodum |
| 117 | atque hunc, telo suo sibi, malitia a foribus pellere. |
| 118 | sed quid illuc est? caelum aspectat. observabo quam rem agat. |
| 119 | SOS. Certe edepol, si quicquamst aliud quod credam aut certo sciam, |
| 120 | credo ego hac noctu Nocturnum obdormivisse ebrium. |
| 121 | nam neque se Septentriones quoquam in caelo commovent, |
| 122 | neque se Luna quoquam mutat atque uti exorta est semel, |
| 123 | nec Iugulae neque Vesperugo neque Vergiliae occidunt. |
| 124 | ita statim stant signa, neque nox quoquam concedit die. |
| 125 | MERC. Perge, Nox, ut occepisti, gere patri morem meo: |
| 126 | optumo optume optumam operam das, datam pulchre locas. |
| 127 | SOS. Neque ego hac nocte longiorem me vidisse censeo, |
| 128 | nisi item unam, verberatus quam pependi perpetem; |
| 129 | eam quoque edepol etiam multo haec vicit longitudine. |
| 130 | credo edepol equidem dormire Solem, atque adpotum probe; |
| 131 | mira sunt nisi invitavit sese in cena plusculum. |
| 132 | MERC. Ain vero, verbero? deos esse tui similis putas? |
| 133 | ego pol te istis tuis pro dictis et male factis, furcifer, |
| 134 | accipiam; modo sis veni huc: invenies infortunium. |
| 135 | SOS. Ubi sunt isti scortatores, qui soli inviti cubant? |
| 136 | haec nox scita est exercendo scorto conducto male. |
| 137 | MERC. Meus pater nunc pro huius verbis recte et sapienter facit, |
| 138 | qui complexus cum Alcumena cubat amans animo obsequens. |
| 139 | SOS. Ibo ut erus quod imperavit Alcumenae nuntiem. |
| 140 | sed quis hic est homo, quem ante aedis video hoc noctis? non placet. |
| 141 | MERC. Nullust hoc metuculosus aeque.SOS. Mi in mentem venit, |
| 142 | illic homo hoc de umero volt pallium detexere. |
| 143 | MERC. Timet homo: deludam ego illum.SOS. Perii, dentes pruriunt; |
| 144 | certe advenientem hic me hospitio pugneo accepturus est. |
| 145 | credo misericors est: nunc propterea quod me meus erus |
| 146 | fecit ut vigilarem, hic pugnis faciet hodie ut dormiam. |
| 147 | oppido interii. obsecro hercle, quantus et quam validus est. |
| 148 | MERC. Clare advorsum fabulabor, <ut> hic auscultet quae loquar; |
| 149 | igitur magis demum maiorem in sese concipiet metum. |
| 150 | agite, pugni, iam diu est quom ventri victum non datis: |
| 151 | iam pridem videtur factum, heri quod homines quattuor |
| 152 | in soporem collocastis nudos. SOS. Formido male, |
| 153 | ne ego hic nomen meum commutem et Quintus fiam e Sosia; |
| 154 | quattuor nudos sopori se dedisse hic autumat: |
| 155 | metuo ne numerum augeam illum. MERC. em, nunciam ergo: sic volo. |
| 156 | SOS. Cingitur: certe expedit se. MERC. Non feret quin vapulet. |
| 157 | SOS. Quis homo? MERC. Quisquis homo huc profecto venerit, pugnos edet. |
| 158 | SOS. Apage, non placet me hoc noctis esse: cenavi modo; |
| 159 | proin tu istam cenam largire, si sapis, esurientibus. |
| 160 | MERC. Haud malum huic est pondus pugno.SOS. Perii, pugnos ponderat. |
| 161 | MERC. Quid si ego illum tractim tangam, ut dormiat? SOS. Servaveris, |
| 162 | nam continuas has tris noctes pervigilavi. MERC. Pessumest, |
| 163 | facimus nequiter, ferire malam male discit manus; |
| 164 | alia forma esse oportet quem tu pugno legeris. |
| 165 | SOS. Illic homo me interpolabit meumque os finget denuo. |
| 166 | MERC. Exossatum os esse oportet quem probe percusseris. |
| 167 | SOS. Mirum ni hic me quasi murenam exossare cogitat. |
| 168 | ultro istunc qui exossat homines. perii, si me aspexerit. |
| 169 | MERC. Olet homo quidam malo suo. SOS. ei, numnam ego obolui? |
| 170 | MERC. Atque haud longe abesse oportet, verum longe hinc afuit. |
| 171 | SOS. Illic homo superstitiosust. MERC. Gestiunt pugni mihi. |
| 172 | SOS. Si in me exerciturus, quaeso in parietem ut primum domes. |
| 173 | MERC. Vox mi ad aures advolavit. SOS. Ne ego homo infelix fui, |
| 174 | qui non alas intervelli: volucrem vocem gestito. |
| 175 | MERC. Illic homo a me sibi malam rem arcessit iumento suo. |
| 176 | SOS. Non equidem ullum habeo iumentum. MERC. Onerandus est pugnis probe. |
| 177 | SOS. Lassus sum hercle, navi ut vectus huc sum: etiam nunc nauseo; |
| 178 | vix incedo inanis, ne ire posse cum onere existimes. |
| 179 | MERC. Certe enim hic nescio quis loquitur. SOS. Salvos sum, non me videt: |
| 180 | nescioquem loqui autumat; mihi certo nomen Sosiaest. |
| 181 | MERC. Hinc enim mihi dextra vox auris, ut videtur, verberat. |
| 182 | SOS. Metuo, vocis ne vicem hodie hic vapulem, quae hunc verberat. |
| 183 | MERC. Optume eccum incedit ad me. SOS. Timeo, totus torpeo. |
| 184 | non edepol nunc ubi terrarum sim scio, si quis roget, |
| 185 | neque miser me commovere possum prae formidine. |
| 186 | ilicet, mandata eri perierunt una et Sosia. |
| 187 | verum certum est confidenter hominem contra conloqui, |
| 188 | qui possim videri huic fortis, a me ut abstineat manum. |
| 189 | MERC. Quo ambulas tu, qui Volcanum in cornu conclusum geris? |
| 190 | SOS. Quid id exquiris tu, qui pugnis os exossas hominibus? |
| 191 | MERC. Servosne <es> an liber? SOS. Utcumque animo conlibitum est meo. |
| 192 | MERC. Ain vero? SOS. Aio enim vero. MERC. Verbero. SOS. Mentiris nunc. |
| 193 | MERC. At iam faciam ut verum dicas dicere.SOS. Quid eo est opus? |
| 194 | MERC. Possum scire, quo profectus, cuius sis aut quid veneris? |
| 195 | SOS. Huc eo, eri <iussu, eius> sum servos. numquid nunc es certior? |
| 196 | MERC. Ego tibi istam hodie, sceleste, comprimam linguam. SOS. Haud potes: |
| 197 | bene pudiceque adservatur. MERC. Pergin argutarier? |
| 198 | quid apud hasce aedis negoti est tibi?SOS. Immo quid tibi est? |
| 199 | MERC. Rex Creo vigiles nocturnos singulos semper locat. |
| 200 | SOS. Bene facit: quia nos eramus peregre, tutatust domi; |
| 201 | at nunc abi sane, advenisse familiares dicito. |
| 202 | MERC. Nescio quam tu familiaris sis: nisi actutum hinc abis, |
| 203 | familiaris accipiere faxo haud familiariter. |
| 204 | SOS. Hic inquam habito ego atque horunc servos sum. MERC. At scin quo modo? |
| 205 | faciam ego hodie te superbum, nisi hinc abis. SOS. Quonam modo? |
| 206 | MERC. Auferere, non abibis, si ego fustem sumpsero. |
| 207 | SOS. Quin me esse huius familiai familiarem praedico. |
| 208 | MERC. Vide sis quam mox vapulare vis, nisi actutum hinc abis. |
| 209 | SOS. Tun domo prohibere peregre me advenientem postulas? |
| 210 | MERC. Haecine tua domust? SOS. Ita inquam. MERC. Quis erus est igitur tibi? |
| 211 | SOS. Amphitruo, qui nunc praefectust Thebanis legionibus, |
| 212 | quicum nupta est Alcumena. MERC. Quid ais? quid nomen tibi est? |
| 213 | SOS. Sosiam vocant Thebani, Davo prognatum patre. |
| 214 | MERC. Ne tu istic hodie malo tuo compositis mendaciis |
| 215 | advenisti, audaciai columen, consutis dolis. |
| 216 | SOS. Immo equidem tunicis consutis huc advenio, non dolis. |
| 217 | MERC. At mentiris etiam: certo pedibus, non tunicis venis. |
| 218 | SOS. Ita profecto. MERC. Nunc profecto vapula ob mendacium. |
| 219 | SOS. Non edepol volo profecto. MERC. At pol profecto ingratiis. |
| 220 | hoc quidem profecto certum est, non est arbitrarium. |
| 221 | SOS. Tuam fidem obsecro. MERC. Tun te audes Sosiam esse dicere, |
| 222 | qui ego sum?SOS. Perii. MERC. Parum etiam, praeut futurum est, praedicas. |
| 223 | quoius nunc es?SOS. Tuos, nam pugnis usu fecisti tuom. |
| 224 | pro fidem, Thebani cives. MERC. Etiam clamas, carnifex? |
| 225 | loquere, quid venisti? SOS. Ut esset quem tu pugnis caederes. |
| 226 | MERC. Cuius es? SOS. Amphitruonis, inquam, Sosia. MERC. Ergo istoc magis, |
| 227 | quia vaniloquos, vapulabis: ego sum, non tu, Sosia. |
| 228 | SOS. Ita di faciant, ut tu potius sis atque ego te ut verberem. |
| 229 | MERC. Etiam muttis? SOS. Iam tacebo. MERC. Quis tibi erust? SOS. Quem tu voles. |
| 230 | MERC. Quid igitur? qui nunc vocare? SOS. Nemo nisi quem iusseris. |
| 231 | MERC. Amphitruonis te esse aiebas Sosiam. SOS. Peccaveram, |
| 232 | nam Amphitruonis socium ne me esse volui dicere. |
| 233 | MERC. Scibam equidem nullum esse nobis nisi me servom Sosiam. |
| 234 | fugit te ratio.SOS. Utinam istuc pugni fecissent tui. |
| 235 | MERC. Ego sum Sosia ille quem tu dudum esse aiebas mihi. |
| 236 | SOS. Obsecro ut per pacem liceat te alloqui, ut ne vapulem. |
| 237 | MERC. Immo indutiae parumper fiant, si quid vis loqui. |
| 238 | SOS. Non loquar nisi pace facta, quando pugnis plus vales. |
| 239 | MERC. Dic si quid vis, non nocebo. SOS. Tuae fide credo? MERC. Meae. |
| 240 | SOS. Quid si falles? MERC. Tum Mercurius Sosiae iratus siet. |
| 241 | SOS. Animum advorte. nunc licet mihi libere quidvis loqui. |
| 242 | Amphitruonis ego sum servos Sosia. MERC. Etiam denuo? |
| 243 | SOS. Pacem feci, foedus feci. vera dico. MERC. Vapula. |
| 244 | SOS. Ut libet quid tibi libet fac, quoniam pugnis plus vales; |
| 245 | verum, utut es facturus, hoc quidem hercle haud reticebo tamen. |
| 246 | MERC. Tu me vivos hodie numquam facies quin sim Sosia. |
| 247 | SOS. Certe edepol tu me alienabis numquam quin noster siem; |
| 248 | nec nobis praeter med alius quisquam est servos Sosia. |
| 249 | [qui cum Amphitruone hinc una ieram in exercitum.] |
| 250 | MERC. Hic homo sanus non est. SoS. Quod mihi praedicas vitium, id tibi est. |
| 251 | quid, malum, non sum ego servos Amphitruonis Sosia? |
| 252 | nonne hac noctu nostra navis <huc> ex portu Persico |
| 253 | venit, quae me advexit? nonne me huc erus misit meus? |
| 254 | nonne ego nunc sto ante aedes nostras? non mi est lanterna in manu? |
| 255 | non loquor, non vigilo? nonne hic homo modo me pugnis contudit? |
| 256 | fecit hercle, nam etiam misero nunc <mihi> malae dolent. |
| 257 | quid igitur ego dubito, aut cur non intro eo in nostram domum? |
| 258 | MERC. Quid, domum vostram?SOS. Ita enim vero. MERC. Quin quae dixisti modo |
| 259 | omnia ementitus: equidem Sosia Amphitruonis sum. |
| 260 | nam noctu hac soluta est navis nostra e portu Persico, |
| 261 | et ubi Pterela rex regnavit oppidum expugnavimus, |
| 262 | et legiones Teloboarum vi pugnando cepimus, |
| 263 | et ipsus Amphitruo optruncavit regem Pterelam in proelio. |
| 264 | SOS. Egomet mihi non credo, cum illaec autumare illum audio; |
| 265 | hic quidem certe quae illic sunt res gestae memorat memoriter. |
| 266 | sed quid ais? quid Amphitruoni <doni> a Telobois datum est? |
| 267 | MERC. Pterela rex qui potitare solitus est patera aurea. |
| 268 | SOS. Elocutus est. ubi patera nunc est? MERC. <Est> in cistula; |
| 269 | Amphitruonis obsignata signo est. SOS. Signi dic quid est? |
| 270 | MERC. Cum quadrigis Sol exoriens. quid me captas, carnufex? |
| 271 | SOS. Argumentis vicit, aliud nomen quaerundum est mihi. |
| 272 | nescio unde haec hic spectavit. iam ego hunc decipiam probe; |
| 273 | nam quod egomet solus feci, nec quisquam alius affuit, |
| 274 | in tabernaclo, id quidem hodie numquam poterit dicere. |
| 275 | si tu Sosia es, legiones cum pugnabant maxume, |
| 276 | quid in tabernaclo fecisti? victus sum, si dixeris. |
| 277 | MERC. Cadus erat vini, inde implevi hirneam. SOS. Ingressust viam. |
| 278 | MERC. Eam ego, ut matre fuerat natum, vini eduxi meri. |
| 279 | SOS. Factum est illud, ut ego illic vini hirneam ebiberim meri. |
| 280 | mira sunt nisi latuit intus illic in illac hirnea. |
| 281 | MERC. Quid nunc? vincon argumentis, te non esse Sosiam? |
| 282 | SOS. Tu negas med esse? MERC. Quid ego ni negem, qui egomet siem? |
| 283 | SOS. Per Iovem iuro med esse neque me falsum dicere. |
| 284 | MERC. At ego per Mercurium iuro, tibi Iovem non credere; |
| 285 | nam iniurato scio plus credet mihi quam iurato tibi. |
| 286 | SOS. Quis ego sum saltem, si non sum Sosia? te interrogo. |
| 287 | MERC. Ubi ego Sosia nolim esse, tu esto sane Sosia; |
| 288 | nunc, quando ego sum, vapulabis, ni hinc abis, ignobilis. |
| 289 | SOS. Certe edepol, quom illum contemplo et formam cognosco meam, |
| 290 | quem ad modum ego sum - saepe in speculum inspexi - nimis similest mei; |
| 291 | itidem habet petasum ac vestitum: tam consimilest atque ego; |
| 292 | sura, pes, statura, tonsus, oculi, nasum vel labra, |
| 293 | malae, mentum, barba, collus: totus. quid verbis opust? |
| 294 | si tergum cicatricosum, nihil hoc similist similius. |
| 295 | sed quom cogito, equidem certo idem sum qui semper fui. |
| 296 | novi erum, novi aedis nostras; sane sapio et sentio. |
| 297 | non ego illi obtempero quod loquitur. pultabo foris. |
| 298 | MERC. Quo agis te? SOS. Domum. MERC. Quadrigas si nunc inscendas Iovis |
| 299 | atque hinc fugias, ita vix poteris effugere infortunium. |
| 300 | SOS. Nonne erae meae nuntiare quod erus meus iussit licet? |
| 301 | MERC. Tuae si quid vis nuntiare: hanc nostram adire non sinam. |
| 302 | nam si me inritassis, hodie lumbifragium hinc auferes. |
| 303 | SOS. Abeo potius. di immortales, obsecro vostram fidem, |
| 304 | ubi ego perii? ubi immutatus sum? ubi ego formam perdidi? |
| 305 | an egomet me illic reliqui, si forte oblitus fui? |
| 306 | nam hic quidem omnem imaginem meam, quae antehac fuerat, possidet. |
| 307 | vivo fit quod numquam quisquam mortuo faciet mihi. |
| 308 | ibo ad portum atque haec uti sunt facta ero dicam meo; |
| 309 | nisi etiam is quoque me ignorabit: quod ille faxit Iuppiter, |
| 310 | ut ego hodie raso capite calvos capiam pilleum. - |