monumenta.ch > Isidorus > 5 > 5 > 12 > 6 > 21 > 12 > 5 > 9 > 26 > 3 > 3 > 19 > 14 > 8 > 1 > 3 > 7 > 3 > 4 > 10 > 3 > 8 > 5 > 4 > 7 > 5 > 16 > 2 > 1 > 1 > 9 > 1 > 1 > 3 > 3 > 22 > 67 > 3 > 28 > 12 > 20 > 3 > 6 > 11 > 8 > 11 > 4 > 1 > 5 > 2 > 18 > 1 > 3 > 2 > 2 > 1 > 1 > 3 > 4 > 3 > 3 > 13 > 1 > 5 > 4 > 12 > 3 > 7 > 12 > 7 > 16 > 2 > 1 > 4
Plautus, Amphitruo, pr., III. ARGUMENTUM II <<<    

Plautus, Amphitruo, 0, IV. PROLOGUS. MERCURIUS DEUS

1 Ut vos in vostris voltis mercimoniis
2 emundis vendundisque me laetum lucris
3 adficere atque adiuvare in rebus omnibus
4 et ut res rationesque vostrorum omnium
5 bene <me> expedire voltis peregrique et domi
6 bonoque atque amplo auctare perpetuo lucro
7 quasque incepistis res quasque inceptabitis,
8 et uti bonis vos vostrosque omnis nuntiis
9 me adficere voltis, ea adferam, ea uti nuntiem
10 quae maxime in rem vostram communem sient -
11 nam vos quidem id iam scitis concessum et datum
12 mi esse ab dis aliis, nuntiis praesim et lucro - :
13 haec ut me voltis adprobare adnitier,
14 [lucrum ut perenne vobis semper suppetat]
15 ita huic facietis fabulae silentium
16 itaque aequi et iusti hic eritis omnes arbitri.
17 Nunc cuius iussu venio et quam ob rem venerim
18 dicam simulque ipse eloquar nomen meum.
19 Iovis iussu venio, nomen Mercurio est mihi.
20 pater huc me misit ad vos oratum meus,
21 tam etsi, pro imperio vobis quod dictum foret,
22 scibat facturos, quippe qui intellexerat
23 vereri vos se et metuere, ita ut aequom est Iovem;
24 verum profecto hoc petere me precario
25 a vobis iussit, leniter, dictis bonis.
26 etenim ille, cuius huc iussu venio, Iuppiter
27 non minus quam vostrum quivis formidat malum:
28 humana matre natus, humano patre,
29 mirari non est aequom, sibi si praetimet;
30 atque ego quoque etiam, qui Iovis sum filius,
31 contagione mei patris metuo malum.
32 propterea pace advenio et pacem ad vos affero:
33 iustam rem et facilem esse oratam a vobis volo,
34 nam iusta ab iustis iustus sum orator datus.
35 nam iniusta ab iustis impetrari non decet,
36 iusta autem ab iniustis petere insipientia est;
37 quippe illi iniqui ius ignorant neque tenent.
38 nunc iam huc animum omnes quae loquar advortite.
39 debetis velle quae velimus: meruimus
40 et ego et pater de vobis et re publica;
41 nam quid ego memorem, - ut alios in tragoediis
42 vidi, Neptunum Virtutem Victoriam
43 Martem Bellonam, commemorare quae bona
44 vobis fecissent, - quis bene factis meus pater,
45 deorum regnator *** architectus omnibus?
46 sed mos numquam illi fuit patri meo,
47 ut exprobraret quod bonis faceret boni;
48 gratum arbitratur esse id a vobis sibi
49 meritoque vobis bona se facere quae facit.
50 Nunc quam rem oratum huc veni primum proloquar,
51 post argumentum huius eloquar tragoediae.
52 quid? contraxistis frontem, quia tragoediam
53 dixi futuram hanc? deus sum, commutavero.
54 eandem hanc, si voltis, faciam ex tragoedia
55 comoedia ut sit omnibus isdem vorsibus.
56 utrum sit an non voltis? sed ego stultior,
57 quasi nesciam vos velle, qui divos siem.
58 teneo quid animi vostri super hac re siet:
59 faciam ut commixta sit: <sit> tragicomoedia.
60 nam me perpetuo facere ut sit comoedia,
61 reges quo veniant et di, non par arbitror.
62 quid igitur? quoniam hic servos quoque partes habet,
63 faciam sit, proinde ut dixi, tragicomoedia.
64 nunc hoc me orare a vobis iussit Iuppiter,
65 ut conquaestores singula in subsellia
66 eant per totam caveam spectatoribus,
67 si cui favitores delegatos viderint,
68 ut is in cavea pignus capiantur togae;
69 sive qui ambissint palmam histrionibus
70 sive cuiquam artifici, si per scriptas litteras
71 sive qui ipse ambissit seu per internuntium,
72 sive adeo aediles perfidiose cui duint,
73 sirempse legem iussit esse Iuppiter,
74 quasi magistratum sibi alterive ambiverit.
75 virtute dixit vos victores vivere,
76 non ambitione neque perfidia: qui minus
77 eadem histrioni sit lex quae summo viro?
78 virtute ambire oportet, non favitoribus.
79 sat habet favitorum semper qui recte facit,
80 si illis fides est quibus est ea res in manu.
81 hoc quoque etiam mihi <pater> in mandatis dedit,
82 ut conquaestores fierent histrionibus:
83 qui sibi mandasset delegati ut plauderent
84 quive quo placeret alter fecisset minus,
85 eius ornamenta et corium uti conciderent.
86 mirari nolim vos, quapropter Iuppiter
87 nunc histriones curet; ne miremini:
88 ipse hanc acturust Iuppiter comoediam.
89 quid? admirati estis? quasi vero novom
90 nunc proferatur, Iovem facere histrioniam;
91 etiam, histriones anno cum in proscaenio hic
92 Iovem invocarunt, venit, auxilio is fuit.
93 [praeterea certo prodit in tragoedia.]
94 hanc fabulam, inquam, hic Iuppiter hodie ipse aget,
95 et ego una cum illo. nunc <vos> animum advortite,
96 dum huius argumentum eloquar comoediae.
97 Haec urbs est Thebae. in illisce habitat aedibus
98 Amphitruo, natus Argis ex Argo patre,
99 quicum Alcumena est nupta, Electri filia.
100 is nunc Amphitruo praefectust legionibus,
101 nam cum Telobois bellum est Thebano poplo.
102 is prius quam hinc abiit ipsemet in exercitum,
103 gravidam Alcumenam uxorem fecit suam.
104 nam ego vos novisse credo iam ut sit pater meus,
105 quam liber harum rerum multarum siet
106 quantusque amator sit quod complacitum est semel.
107 is amare occepit Alcumenam clam virum
108 usuramque eius corporis cepit sibi,
109 et gravidam fecit is eam compressu suo.
110 nunc de Alcumena ut rem teneatis rectius,
111 utrimque est gravida, et ex viro et ex summo Iove.
112 et meus pater nunc intus hic cum illa cubat,
113 et haec ob eam rem nox est facta longior,
114 dum <cum> illa quacum volt voluptatem capit;
115 sed ita adsimulavit se, quasi Amphitruo siet.
116 nunc ne hunc ornatum vos meum admiremini,
117 quod ego huc processi sic cum servili schema:
118 veterem atque antiquam rem novam ad vos proferam,
119 propterea ornatus in novom incessi modum.
120 nam meus pater intus nunc est eccum Iuppiter;
121 in Amphitruonis vertit sese imaginem
122 omnesque eum esse censent servi qui vident:
123 ita versipellem se facit quando lubet.
124 ego servi sumpsi Sosiae mi imaginem,
125 qui cum Amphitruone abiit hinc in exercitum,
126 ut praeservire amanti meo possem patri
127 atque ut ne, qui essem, familiares quaererent,
128 versari crebro hic cum viderent me domi;
129 nunc, cum esse credent servom et conservom suom,
130 haud quisquam quaeret qui siem aut quid venerim.
131 Pater nunc intus suo animo morem gerit:
132 cubat complexus cuius cupiens maxime est;
133 quae illi ad legionem facta sunt memorat pater
134 meus Alcumenae: illa illum censet virum
135 suom esse, quae cum moecho est. ibi nunc meus pater
136 memorat, legiones hostium ut fugaverit,
137 quo pacto sit donis donatus plurimis.
138 ea dona, quae illic Amphitruoni sunt data,
139 abstulimus: facile meus pater quod volt facit.
140 nunc hodie Amphitruo veniet huc ab exercitu
141 et servos, cuius ego hanc fero imaginem.
142 nunc internosse ut nos possitis facilius,
143 ego has habebo usque in petaso pinnulas;
144 tum meo patri autem torulus inerit aureus
145 sub petaso: id signum Amphitruoni non erit.
146 ea signa nemo horum familiarium
147 videre poterit: verum vos videbitis.
148 sed Amphitruonis illic est servos Sosia:
149 a portu illic nunc cum lanterna advenit.
150 abigam iam ego illum advenientem ab aedibus.
151 adeste: erit operae pretium hic spectantibus
152 Iovem et Mercurium facere histrioniam.
Plautus HOME

bav1615.23 bnf16234.10

Plautus, Amphitruo, pr., III. ARGUMENTUM II <<<    
monumenta.ch > Isidorus > 5 > 5 > 12 > 6 > 21 > 12 > 5 > 9 > 26 > 3 > 3 > 19 > 14 > 8 > 1 > 3 > 7 > 3 > 4 > 10 > 3 > 8 > 5 > 4 > 7 > 5 > 16 > 2 > 1 > 1 > 9 > 1 > 1 > 3 > 3 > 22 > 67 > 3 > 28 > 12 > 20 > 3 > 6 > 11 > 8 > 11 > 4 > 1 > 5 > 2 > 18 > 1 > 3 > 2 > 2 > 1 > 1 > 3 > 4 > 3 > 3 > 13 > 1 > 5 > 4 > 12 > 3 > 7 > 12 > 7 > 16 > 2 > 1 > 4

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik