monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 27 > 47 > 5 > 17 > 25 > 13 > 5 > 4 > 11 > 22 > 17 > 23 > 39 > 3 > 13 > 22
Petrus Venerabilis, Epistulae, 7, EPISTULA XXI. (Anno 1154.) ed. in-fol., t. IV, p. 18.] <<<    

Petrus Venerabilis, Epistulae, 7, EPISTULA XXII. [Epistula prioris Argonensis ad Petrum abbatem Cluniacensem.] (Anno eodem.) [BALUZ., [Miscell.,] ibid.]

1 Sanctissimo Patri domno P. venerabili abbati C. Argonensis coenobii prior simul cum omnibus suis fratribus humillimam in Christo obedientiam.
2 Quia divina opitulante clementia, Pater egregie, sanctarum cogitationum immissionibus fovemini, ex affluenti sinu vestrae misericordiae ac pietatis quotidie, non solum spiritaliter, sed etiam corporaliter educari flagitamus. De domo itaque Quintianensis coenobii vestrae iocunditati notificare quod verum est, succincte tamen, non incongruum duximus. Obtemperando utique caritativae doctrinae in exordio fratrem nostrum Gisilbertum tibi direximus: qui, Deo favente, licet cum multo sudore, quasi ex nihilo in tantum laboravit ut apud Cluniacum honestus famulatus potest haberi.
3 Quique ibi Deo et vobis obediendo a quodam laico apud domnum Rolandum in multis accusatus est, ex quibus aliquid veritatis nihil adhuc experti sumus, quem domnus Rolandus apud coenobio Sancti Pauli praecepit morari. Sed ille frater sub occasione consiliandi de hac re cum priore Sancti Gabrielis absque licentia Cremonam ivit; a qua cito reversus, regulariter susceptus est.
4 Ex vestro autem praecepto Pontidensis prior in arctam custodiam suscepit ad ferendam lanternam. Igitur, misericordissime Pater, ego et omnes fratres nostri, quia dimittendo saeculum apud nos monasticum habitum suscepit, ad pedes vestros prostrati, supplicando vestram clementiam postulamus quatenus, eum absolvendo, ad nostrum redire faciatis claustrum.
5 In quo Pontidensis prior minime gravatur. Valete.
Petrus Venerabilis HOME